{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 109","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 109","ref":"109","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/109","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/109.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"quantum utilitatis nostra haec diligentia Medicis afferat, facile percipies: quod si Medica speculatio eo praestantior aliis existimatur, quo majori usui est, fateri oportet studium etiam & observationem hanc nostram haud esse parvi faciendam, quia praeterquam quod causas quorumdam Naturae operum explicat, aegrotis prodesse novo etiam modo docet: utinam Medici nostrae aetatis honesta aemulatione moti, posthabitis contentionibus, quae nihil aliud efficiunt, nisi quod ad jurgium & convicia provocant, pulcherrimis sese utilibusque rebus inveniendis potius exercerent, quam in curiosa id generis inquisitione, quae quum mutilis plane est, tum odia etiam excitat, & animos disjungit: inanis sane conatus quanto major est, eo magis contemni debet; utilis vero labor & honestus tanto pluris fieri, quanto praestantius est id beneficium, quod inde in homines proficiscitur. Si venarum Emulgentium cum ramis illius, quae Azygos dicitur, quia socia caret, conjunctionem novisset Galenus, pariterque propaginem interdum venae Portae uniri cum venis Septi observasset, veram etiam viam cognovisset, qua Pulmo & Thorax expurgari per Renes & Intestina possunt; neque ut modum Thoracis evacuandi doceret, ad communia quaedam confugisset, affirmans in ejusmodi expurgatione materias vel per ipsa Intestina evacuari, vel in ipsum Cor prius retrahi, deinde per ejusdem visceris vasa ad Renes deduci; hoc enim quamvis fieri possit, fieri tamen a Natura haud ita facile concedendum est; quia quum via haec satis longa tortuosaque ac inusitata sit, commixtio autem sanguinis boni ac spiritus cum pure admodum periculosa, credendum est, sagacem Naturam ejus generis evacuationes valde cavere, & quam rarissime tentare: accedit quod Galenus ipse ejus fortasse, quod alibi scripserat parum memor, alicubi de hac putris materiae transsumptione, quae in Cor fit, adeo anceps est, ut eam fieri vix affirmare audeat; rationi enim consentaneum est, Naturam de Principe viscere maxime sollicitam ejus generis excrementum potius à Corde repellere, quam ad ipsum attrahere.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 108","label":"RAE RENUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/108"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 110","label":"RAE RENUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/110"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}