{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 12","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/12.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"Adipe intecti sunt Renes, inquit Democritus, &, ut Aristoteli placet, vice carnis eo obsepti muniuntur adeo, ut ex visceribus omnibus maxime pingues effici credendum sit. Fit autem pingue, ut ipse scribit, non intra ipsos Renes, quum densum hoc viscus sit, sed circum eos est: videlicet aut adeps in iis, quae pinguescere adipe solent: aut sebum in illis, quae sebo opimantur quorum differentia alio loco explicata est; necessario igitur ea de causa pingues fiunt, scilicet ex his quae necessario eveniunt animalibus, quae Renes habere debuerunt. Haec Aristoteles, qui, ut omnem de Renum pingui tractationem absolveret, haec quoque addidit. Dexter Renis, in omnibus animalibus, quae Renes habent, pingui minus obducitur, & siccior est; quod vel in omnibus planum aeque fit: est autem, ut idem ipse opinatur, dexter Renis omnibus minus pinguis, quod natura dextrae partis siccior sit ac mobilior, motus autem contrarius: siquidem liquefacit pingue & consumit. Sed quamvis Renes fuerint maxime pingues: tamen aliquid semper mediis deest: hucusque Aristoteles. Ego vero, quamvis tanto naturae interpreti non negarim pingue Renes plenius ambire, quam reliqua viscera: tamen ad hoc confitendum, magis re ipsa, quae oculis inspicitur, atque ejus authoritate, quam ratione ulla adducor; siquidem concedere non debeo id necessario fieri, propter illam rationem, quam ipse assignat sic scribens: pingue necessario Renes plenius ambit, quam reliqua viscera quod excrementum per Renes transinissum coletur; quantum enim relinquitur sanguinis puri, facile concoqui potest: finis autem probae concoctionis sanguineae adeps & sebum est: ut enim in combustis siccis velut cinere aliquid ignis relinquitur: sic & in concoctis humidis nonnihil caloris, qui effecerit relinquitur: quo fit ut pingue leve sit, & humoribus resideat atque fluitet.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 11","label":"LECTORI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/11"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 13","label":"LECTORI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/13"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}