{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 129","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 129","ref":"129","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/129","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/129.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Auditus Organa ab his Philosophis ac Medicis, qui primas tenent; negligenter admodum sunt descripta; nervum enim quinti jugi ex his, qua a Cerebro oriuntur, per meatum quemdam tortuosum procedere, & in membranam Aurium foramini obductam sese explicare ajunt, eamque, quoniam tenuis, sicca, & valde tensa est, ab aere pulsatam, accedente ossium duritie, quae antrum cochleamve aemulantur, sonum efficere, sine alio Naturae artificio, arbitrantur. Posteriores majore studio ejusdem Naturae artem perscrutati, duo se parva ossicula in Lapidei Ossis caverna reperisse profitentur, quorum alterum quadratae incudi, aut molari denti appositissime, alterum malleo aut femori compararunt, sed meo judicio parum apte; nam extrema pars femoris duabus apophysibus terminatur, ejusque caput superius & collum pro sua magnitudine parvum est, ut Galenus asserit, & sectio ipsa patefacit: sed ossiculi illius finis tenuis est & acutus, caput vero ita magnum, ut potior ipsius pars & crassior putanda sit. Horum sane ossium, quae minima omnium sunt, nusquam Galenus, quod sciam, meminit; tametsi haud erant, ut quidam scribunt ob exiguitatem negligenda, quum ipsorum usus non sit mediocris, atque Ars summam Conditoris sapientiam in ipsis conformandis demonstret: dicat forsan aliquis, illa eum in libro de Motibus obscuris, quem temporis injuria amisimus, descripsisse; aut certe in libello de Ossibus innuisse, ubi in fine, quaedam se ossicula consulto praetermisisse, dicit: verum prior conjectura levis admodum est, & rationi parum consona; posterior ratio haud omnino satisfacit, nam quemadmodum excusatione dignus videri potest, si in compendioso libro, cujusmodi est, qui de Ossibus inscribitur, exacte & minute omnia, & praesertim difficilia, non explicat, ita justa reprehensione carere nequit, quod in aliis Tractationibus longis & copiosis nullam de his ossiculis mentionem fecit.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 128","label":"EPISTOLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/128"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 130","label":"EPISTOLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/130"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}