{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 15-3","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 15-3","ref":"15-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/15-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/15-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/15-3.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"profecto meo, spero quoque tuo, judicio pusillum, neque innumeris fere venarum fistulis, ut recipiatur, egentem. Latitudinem praeterea contemplare venarum, quae ipso suadente Regnero longe arteriis semper ampliores existunt; iis adde Naturae frequentes lusus in spermaticarum venarum truncis multiplicandis (de quo perrarum tu narras exemplum) quod de arteriis factum nunquam hucusque vidiArteriae igitur, ut illarum recitem historiam, quas ex usu spermaticas nomino, procul a venarum positu ortum quidem habent, verum ubi parum atineris profecerint, primo venis junguntur, mox confunduntur, intricantur demum, illarumque membranis adeo pertinaciter haerent, & ut ita dicam agglutinantur, ut rescindi cultro potius, quam dividi videantur. Sunt tamen, neque vera negabo, arteriarum propagines utrimque duae, non admodum longe a testibus erumpentes, quarum una (ut recte Regnero visum est) ad usque epididymidis infernam interioremque partem delata, eique nonnullas portiunculas sui largita, tandem latenter in nerveam implantata terminatur. Alteram vero totam summus accipit testiculus, cujus (quemadmodum & sororis) perreptantia tenuissima per nerveam capillamenta, si sanguinem digitis artificiose compresseris, perspicue visuntur. In eas tamen, ut dixi, totus arteriarum nervus non impenditur, sed surculi quamplurimi a majusculo trunco oriundi venis pyramidalem efformantibus molem temere, inextricabiliterque confusi tandem in testis supernum implantantur umbonem, totam fortasse emere etiam temere autem no a De partib. gener. in viro. tasse illius peripheriam ambituri.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 14-3","label":"LEALIS LEALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/14-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/14-3"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 16-3","label":"LEALIS LEALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/16-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/16-3"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}