{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 156","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 156","ref":"156","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/156","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/156.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"Nec est etiam, ut aliquis nimis acriter contendens arbitretur, novem Brachialis ossa Galenum nobis innuisse, quando tertium primae classis os διφυὲς esse voluit, nam haec vox non geminum, sed bifidum significat, ut legere apud Theophrastum persaepe licet: appellat autem Galenus hoc os διφυὲς, vel quia, quum longum sit, & supra atque infra multum extuberans, & in medio intus, & ad latera quodam modo incidatur, certisque sinibus inflectatur, duorum ossium speciem repraesentat; vel etiam quia ob proceritatem alia ossa suae classis plurimum excedit; ea enim ratione διφυης nuncupatus est Cecrops, quod magnitudine caeteros homines longe superaret. Errare etiam se cognoscent, qui tam licenter Galenum interpretantur, aut potius ejus sensum pervertunt, si animadvertent, illum asseruisse, Brachialis ossa nec plura, nec pauciora, quam octo esse posse, & id os, quo Simiae abundant, Homo vero destituitur, non in prima Brachialis acie esse locatum, sed tertio ejusdem aciei ossi incumbere, atque inter ea, quae indicem ac medium sustinent, se ipsum inserere. Quod vero Galenus praelongam apophysim, ad interiora manus conversam, primo Brachialis ossi, apud magnum digitum locato, tribuat, nequaquam vero, sicut in Simiis cernimus, huic alteri, quod διφυὲς modo esse diximus, ut nemini dubium esse debet, ita etiam plane confirmare potest, humanum Brachiale se, dum ea scriberet, ante oculos habuisse.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 153-2","label":"EXAMEN OSSIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/153-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/153-2"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 157","label":"EXAMEN OSSIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/157"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}