{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 157","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 157","ref":"157","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/157","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/157.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"Addo, quum illorum Ossium partes, quae Sacro utrimque committuntur, ut Galenus scribit, latae sint, magnaque sui portione ad Ilia protractae magis emineant, & oblique retro spectent, ad latera vero, & infra paululum procedant, magno judicio, nec levi conjectura res expenditur ab iis, qui scribunt, horum Ossium descriptionem Homini non Simiae convenire; in hac enim Iliorum ossa recta oblongaque sunt, nequaquam oblique retro producta, & inferiores partes Coxendicem ac Pubem constituentes illis multo sunt latiores. Si falsum praeterea est id, in quo perspicue mendacium conspicitur, erroris profecto coarguimus illos, qui negare audebunt, sedulo Galenum observasse, crura Simiae etiam Homini simillimae, ab humanis adeo discrepare, ut omnium ossium syntaxim ejusmodi habeant, quae eam stare rectam non permittat, praecipue vero ob id alte instar Hominis erigi non posse, ille arbitratur, quia Femoris caput obliquius in articulo coxae committitur; in Homine enim, ut idem inquit, cervix rotundi capitis Femoris oblonga est, & sensim oblique deorsum ducitur; in Simia vero brevis, & propemodum transversa visitur. Ad id, quum os quod Molam & Patellam nominant, & Ruffo disci formam repraesentat, Galeno latum sit ac rotundum, & extra quidem emineat, seu potius extuberet, intus vero partem subjectorum ossium gibbam, condylisve similem, aptis cavitatibus complectatur, mediamque Cruris ac Tibiae capacitatem brevi quadam eminentia comprehendat, quam authoritatem, aut quam fidem habere poterunt illi, qui hanc descriptionem Homini, non Simiae competere negabunt, in qua hoc os oblongum est, non rotundum, & quamvis extra gibbum sit, & intus cavum, nihilominus in ea secus se habet, quam Galenus scribit, & longe aliter quam in Homine cernitur: nam secundum ipsius longitudinem recui vatur excavaturque adeo, ut nihil propemodum in medio emineat, curvoque & adunco ejus sinu naviculam quamdam elegantissime referre videatur.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 156","label":"EXAMEN OSSIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/156"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 158","label":"EXAMEN OSSIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/158"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}