{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 161","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 161","ref":"161","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/161","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/161.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"Sed rem ipsam expendamus: Talum, ut idem ipse scribit, multi perperam esse crediderunt utriusque Tibiae ossis extremas rotundasque, ac omni prorsus carne destitutas partes, quae ita concinne & exacte simul commissae sunt, ut geminae eorum appendices, una prorsus ambobus communis esse videantur. Siquis autem, inquit ipse, velit Talum extremo cruri attribuere, idem erit ossium numerus in utriusque membri extremitate; ita ut docendi modo, non natura ipsa rerum inter se discrepent, qui viginti septem, & qui viginti sex ossa pedis esse affirmant: erunt enim viginti septem, si attribuas extremo cruri Talum, sed sine illo viginti sex: perinde ac si diceret, siquis hanc utriusque ossis cruris communem appendicem unius loco habeat, Talumque ipsam nominet, & pedis ossibus adnumeret is viginti septem esse pedis ossa affirmare poterit, sin minus viginti sex; & quoniam adversarii potius molesta, quam accurata contentione disputant, ideo etiam in perspicuis rebus argumentatio quaerenda est, & conjectura capienda. Si Galeni fermo aliter, atque ego exposui, accipiendus esset, & de eo, qui proprie Talus dicitur, loqueretur, hicque cruri, non pedis, adscribendus esset, profecto ossa pedis ob ejusmodi attributionem potius imminuerentur, quam augerentur, essentque viginti quinque non viginti septem, ut ipse scribit: ergo nostra expositio vera est, & ab omnibus comprobanda.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 160","label":"EXAMEN OSSIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/160"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 162","label":"EXAMEN OSSIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/162"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}