{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 169","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 169","ref":"169","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/169","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/169.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Hujus quoque generis haec oratio est: maximum est omnium os Humeri, Femore excepto, quae cum falsa sit, nullibique a Galeno repetita inveniatur aequum erat aut suspicari, vel hanc sententiam esse depravatam, vel longissime ab imperitorum intelligentia sensuque disjunctam, aut tantum Philosophum ac Medicum, qui Humeri Tibiaeque magnitudinem ante dissectionem non consideravit, inter eos, qui sine ulla mente & sine ullo sensu jacent, numerare. Sed quoniam nemo, Galeni quantumvis aut virtutis hostis, aut laudis invidus fuerit, unquam hoc de illo affirmavit, reliquum est alterum duorum, quae diximus, suspicari, nempe hanc orationem esse depravatam, nisi animus me fallit, ex iis facile conjici potest, quae in legitimo suorum Voluminum loco his verbis scribit: ex maximorum & crassissimorum ossium numero est Femur, deinde Humerus & Crus, post haec Brachium, postremo quae juxta manum sunt & pedem, excipe ea, quae sunt in Spina; qua fortasse oratione admoniti quidam sententiam ex libro de Ossibus a me adductam, hoc pacto corrigunt: Maximum est omnium os Humeri, Crure excepto ac Tibia. Quod vero conjectura ducar ad suspicandum, ejusmodi orationem ad vulgarem popularemque sensum non esse accommodatam, faciunt nonnulla, quae alibi Hippocrates & Galenus scribunt; si enim analogiam quamdam inter haec ossa considerare quis velit, Humerum non modo Tibia, sed etiam ipso Femore dicet esse majorem, quo arbitror spectans Hippocrates inquit: pro magnitudine tenuior est articulus Femoris, quam Humeri; poterit etiam Humeri & Femoris magnitudo ea ratione comparari, ut quodlibet ipsorum ad proprii generis, non ad alterius ossa referatur, ut sit Humerus totius Manus pars maxima, sicut Femur totius Cruris; hoc etiam modo os Sacrum est maximum omnium, quae sunt in Spina, & Syncipitis ossa subtilissima esse dicuntur, & Calvaria maximum os minimis ossibus compulatum: quorum neutrum absolute est verum, si presse & anguste haec verba quis interpretari velit.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 168","label":"168","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/168"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 170","label":"170","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/170"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}