{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 174","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 174","ref":"174","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/174","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/174.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Cur obsecro, si Maxillae superioris lineas & incisa, ut in Simia reperiuntur, descripsit Galenus, duo Nasi ossa in ea semper adversarii nobis non ostendunt? nam ut taceam, illa non quadrangula, sed triangula plerumque existere, saepissime etiam unum os tantum pro duobus superiorem Nasi partem efformat, quod etiam interdum transversa linea medium dissecat, quae omnia idcirco tacuisse Galenum credendum est, quia etiam Hominis calvariam, non Simiae tantum ante oculos habebat. Ea praeterea linea, quae a Maxillae superioris extremo per totum Palatum recta procedit, in Simiis profecto, ut Galenus scribit, inter duos incisores dentes obscura est, & in Hominibus evidentissime cernitur. Parum tamen refert, an hoc, vel illo modo habeat, praesertim quod ipse cum Maxillae inferioris ac Occipitii linea eam semper non confert, sed in cadaveribus admodum exsiccatis, aut in ossibus perpolitis manifeste apparere, quandoque scribit. Et praeterea, si hanc partem in Simiis tantum spectasset, profecto duo illa latissima foramina tenuissimo interstitio discreta, quae longe aliter ac in Homine in eo Simiarum osse, quod dentes incisores continet, perpetuo occurrunt, minime praetermisisset. Huc pertinent concavitates illae, quae in proceritatibus Splenoidis, Alis Vespertilionum similibus, exsculptae sunt; etenim hae, ut Galenus scribit, utque in Simiis oculis inspicimus; maximae sunt: verum hoc parum refert, nam praeterquam quod in Homine parvae non sunt, exacta etiam profunditatis ejusmodi cavitatum mensura nec a Galeno describitur, nec majorem ejus notitia utilitatem afferre potest. Ad hoc etiam caput referre oportet os Gutturis, quod Pharyngetheron ab eodem vocatur, de cujus similitudine non multum solliciti esse debemus, num scilicet literae aut ὑ, aut A, aut y adamussim respondeat; sunt enim similitudines, quae res leviter adumbrant, & memoriae gratia introducuntur, non Mathematica, sed rudiori linea expendendae: os istud, ut Galenus arbitratur, Gutturis caput ambit, & recta linea secundum colli longitudinem extenditur, gibbisque ipsius Laryngis partibus invehitur, ac denique propugnaculum cartilaginis Scuto similis efficitur: quae omnia potius Simiae congruere, quam Homini videntur; in illa enim lata oblongaque apophysis inferiorem partem ossis e literam referentis efformat, quae deorsum adeo producitur, ut instar Clypei Gutturis cartilagini, quae Scuto similis est, obducatur.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 173","label":"173","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/173"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 175","label":"175","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/175"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}