{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 188","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 188","ref":"188","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/188","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/188.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Si Galenus Homines nunquam secuit, cur passim viginti quatuor spondylos in tota Humana Spina, praeter os latum, esse dicat, in reliquis vero animalibus plures, videre non possum; quandoquidem in Simia & caeteris brutis, quae ipse dissecanda esse jussit, longe plures occurrant: praeterea quisnam illum admonuit, ut ex viginti quatuor Vertebris, septem Collo tribueret, & assero eret Simiam differre ab Homine in Lumbo, ut infra clarius explicabimus; & cum eo tum in plurimis aliis particulis, tum vero in ipso Collo convenire; quod quidem Collum semper in utroque, ut ipse scribit, ex septem Vertebris constat, nisi Natura in conformandis particulis aberrans, & à communi lege discedens, ut quandoque mihi videre contigit, octo pro septem efficiat. Haec certe aliquam facere fidem possent, nisi alia permulta contrarium suaderent; nam primum spondylum Spina destitui Galenus asserit, cujus non modo nullum vestigium in Simia apparet, sed nec asperitas aliqua ea in parte sentitur; quum tamen in Hominibus sedes illa aspera usque sit, & obtusum angulum habeat, ac etiam in multis ea parte processus emineat illo major, qui in ejus Vertebrae anteriori sede extuberat, atque nonnunquam inchoatae Spinae mucro appareat. Sed hanc rem animadvertisse Galenum suspicor, quia etsi primum spondylum nullam habere Spinam dicit, scribit tamen, illum perinde ea destitui, ac duo, qui postremi in Thorace habentur transversis processibus; quos tamen praeteriisse ob parvitatem, quasi nulli sint, nemo debet sane dubitare.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 187","label":"187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/187"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 189","label":"189","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/189"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}