{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 192","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 192","ref":"192","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/192","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/192.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Nec silentio praetereundum est, primam Cervicis Vertebram, ut diximus, qua nervum emittit, in Homine ut plurimum sinu semicirculum referente esse exsculptam, in Simia vero fere semper exacto foramine perviam videri, quae res occulte suspicionem facere potest, per septimam Vertebram raro perforatam, Galenum intellexisse primam; quandoque enim, ut in Costarum enumeratione videre licet, ab infernis partibus tanquam a principio, ad supernas ceu ad finem procedit. Sed quoniam ipse in loco paulo ante memorato de his foraminibus loqui videtur, per quae venae & arteriae in Calvariam conscendunt, idcirco ne quis in eo me accuset, in quo alios non excuso, nemini persuadere volo, ut huic meae tenui suspicioni invitus assentiat. Et ne quid intactum circa ejusmodi foramina relinquatur, addere id libet, quod ab aliis video per incuriam esse praetermissum interdum unam aut alteram ex his Vertebris in qualibet transversa apophysi duo foramina habere, alteroque venam, altero arteriam contineri. Eorum, quae de Spondylis Dorsi a Galeno excogitata fuerunt, & aliis Anatomicis hodie minus probantur haec summa est. Quum Spinae compositio fornicem appositissime referat, superiores ejus Vertebrae, usque ad decimam Thoracis, posteriorem transversasque apophyses deorsum spectantes obtinuerunt, & in conjunctione per articulos, supra quidem ab incumbentibus Vertebris excipiuntur, infra vero subjectas excipiunt, decima Vertebra eiusmodi apophyses rectas & nusquam inclinatas habet, atque a duabus sibi propinquis per articulos utrimque suscipitur; caeterae huic decimae succedentes contrario modo dispensantur, invicemque committuntur: singulae enim ipsarum apophyses sursum vergunt, & in articulis supra quidem excipiunt, infra vero excipiuntur.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 191","label":"191","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/191"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 193","label":"193","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/193"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}