{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 193","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 193","ref":"193","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/193","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/193.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"Haec quae a Galeno de Spina Dorsi scribuntur, summatim non particulatim narravimus, ut melius, quae objiciuntur, judicari possint. Arbitrantur enim, qui Galenum insectantur, hanc Vertebrarum formam atque syntaxim Simiae adamussim. quadrare, Homini vero nullo modo respondere; nempe quod in eo ne unius quidem Vertebrae Spina sursum vergere conspiciatur, & quae Galenus de articulis decimae scribit, potius sint duodecimae attribuenda. Sed expendamus cum iis, qui adeo minute rem partiri volunt, quanti momenti sit haec reprehensio. Posterior Vertebrarum apophysis duplici linea, superiori nimirum ac inferiori, circumscribitur; prior in Homine ad Lumborum usque Vertebras semper deorsum inaequaliter tamen fertur; quanto enim superiorem locum Vertebra ipsa obtinet, tanto etiam ejusmodi linea productior est, & minus obliqua; in Vertebris Lumborum quandoque recta est, aut quod rarius evenit, nonnihil sursum vergit: at linea, quae inferiorem Spinae Vertebrarum sedem occupat, ad decimam usque Thoracis superiori lineae productionem similem obtinet nam cum eadem inaequalitate obliqua deorsum protrahitur. Decimae Spinâ, ut bene Galenus scribit, minor est, & in rotundum finem desinit, saepeque recta linea in humiliori ipsius sede designatur, & obscure a subjecta excipitur: quamvis hoc saepius in undecima fieri conspiciamus. Infra decimam haec linea a prima Spinae origine tanquam a latiori basi sursum ferri incipit, & ab apophysibus, quibus Vertebrarum articuli commissi sunt ne ipsorum syntaxis ac motus impediatur, longius recedit: verum quia ejusmodi articulorum processus, quanto Vertebra inferior est, tanto altius in subjecti spondyli cavitates infiguntur, necesse quoque est, inferiorem Spinae lineam eo magis sursum vergere, quo humiliorem locum obtinet ipsa Vertebra.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 192","label":"192","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/192"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 194","label":"194","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/194"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}