{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 21","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/21.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Eos autem, qui Galenum secuti sunt, multo magis damnant, quod scilicet dum illius sententiam exponere student, vel oscitanter Renis fabricam aggressi quasdam colatorias membranas ementiantur, vel sectionem aversati discipulis Prometheos quosdam confingant: nihil interea animadvertentes, quid in ipsa hominis sectione appareat, sed sinus ac ductus suo sibi arbitratu in Renibus effingant: ita, ut illa hodie cunctis recepta probataque sit opinio, quae duos in Renibus, secundum visceris longitudinem, sinus statuit; elatiorem videlicet unum, in quem vena & arteria finiunt; demissiorem alterum, à quo meatus urinarius ortum ducit: qui quidem sinus transversa quadam membrana, angustissimis foraminibus pervia, interdividuntur. His opinionibus potius neglectis, quam reprobatis, suam de Renibus sententiam tam docta, tamque ornata oratione explicant, ut Renum, quos pingunt, sinus quasi ante oculos ponere videantur: ad incredibile vero naturae artificium ostendendum, caninum Renem utpote macilentum ac nulla, quemadmodum est humanus, pinguedine oppletum, tractandum admonent, in quo duos sinus, multo secus atque alii Medici arbitrentur, a natura formatos esse dicunt: nempe qui putent venam & arteriam, quae Renem subeunt, in corpus arteriarum tunicis duritie crassitieque respondens degenerare, quod paulatim latius factum in duas partes, anteriorem sane ac posteriorem, diducatur, & harum quae libet ramos, modo sex, modo septem aeque crassos producat, qui sibi invicem occurrentes commiscentur, & singuli singulis, quasi unum idemque corpus sint, uniuntur, mutuamque cavitatem constituunt. Haec illi, qui humanum Renem canino similem esse, duosque ei sinus inesse opinantur.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 20","label":"LECTORI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/20"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 22.1","label":"LECTORI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/22.1"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}