{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 213","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 213","ref":"213","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/213","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/213","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/213.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"Quod quum ita sit, nihil profecto absurdius existimari, sensibusque magis repugnans Galeni opinione potest, ut quae non modo falsa sit, verum etiam contra summam Opificis nostri Artem propemodum impia. Ea igitur potius spreta, quam bene percepta, suam sententiam, ceu aequissimi Judices, pronunciantes asserunt, super primam Vertebram Caput flecti ac reflecti, super secundam converti, & in utrumque latus solius Colli beneficio moveri. Sed profecto ii, qui de Motu Capitis tam inconsiderate contra Galenum loquuntur, & perinde ac de illo aliter, atque ipse existimet, sentiant, adeo concitato motu, & perturbato animi impetu in Praeceptorem invehuntur, ut ad veritatem revocare rationem nequeant, nec percipere, quod dum Galenum accusant, omnem culpam in sese transferunt. Neque enim ulla sunt digni venia, qui tam temere de Motu Capitis sententiam dicturi, statim in primis assumptionibus turpiter labuntur: nam pro concesso sibi dari volunt, duas primas Vertebras Caput, dum movetur, sustinere, & id os, quod aliud, quando motus fit, sustinet, necessario quiescere debere; quorum utrumque est falsum, & a Galeni mente alienum, secunda enim Cervicis Vertebra Caput sustinere non potest, quia non modo ipsa id non tangit, sed ut suspicor, nec Dentis quidem apex, etiam in maxima inclinatione, ad ipsum pertingere potest: quid autem prohibeat, subjectum alteri os simul cum illo moveri videre nequeo; nam Vertebrarum motus, qui successione quadam obitur, quominus hoc fiat, nihil repugnare aperte ostendit.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 212","label":"212","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/212"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 214","label":"214","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/214"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}