{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 226","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 226","ref":"226","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/226","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/226.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"quam ipse non ignoravit, non aliter ac rota in currum etiam stupidis aperte ostendit, non propter motus rectos, sed propter obliquos illam fuisse a Natura ordinatam; in Homine enim, ac multo etiam magis in Simia, haec Vertebra suis infernis cavitatibus ita secundam complectitur atque ambit, ut omnia hujus latera hac ratione penitus aboleantur. In ejusmodi praeterea utriusque Spondyli congressu cavitatum labia ideo, inquit idem, Natura machinata est, ne si, quando in motibus vehementioribus exiguum quiddam aberrare contigerit, eminentiae foras excidant. Easdem etiammet cavitates eminentiis Capitis & secundi Spondyli, vel ob eam rationem asserit ad unguem esse aequales, quia majores errabundum ac parum firmum articulum redderent, minores vero prae angustia aegre mobilem. Ad haec si eodem Authore supernae primi Spondyli cavitates, motuum in utramque partem gratia, a Natura sunt comparatae, quia si rectorum causa eas fecisset, aliam quidem partibus anterioribus, aliam posterioribus collocasset: qui fieri potest, ut dicamus. illum arbitratum fuisse, primam Vertebram obliquum Capitis motum tantummodo suscipere? quando, si haec pari motu cum illo non ageretur, non modo positio, quam ejusmodi cavitates nunc obtinent inartificiosa & ad hunc motum inepta redderetur, sed & illa, quam Galenus vituperat, maxime eis esset conveniens. Sed quid multis opus est? quando idemmet aperte testatur Naturam in animalium particulis conformandis providam labia cavitatum primae Vertebrae, & ligamentum Dentis accurate machinatam esse, nec permisisse, ut ex infernis partibus, aut ex transversis apophysibus nervum emitteret, ne in vehementibus motibus, in quibus eadem Vertebra positionem plurimum variat, illae exiguum quid aberrarent, hic vero contunderetur, vel divelleretur. At quandonam, obsecro, prima Vertebra vehementem edit motum, & plurimum positionem in eo variat? non profecto ubi a Capite, & à secunda propter motus rectos maxime constringitur, & coercetur; tunc enim neque haec Vertebra positionem multum variat, neque nervus contundi aut divelli potest; sed hoc evenit, ubi in alterum latus aut incurvatur, aut convertitur, ut, veluti Galenus inquit, nunc Capitis eminentias & secundi Spondyli tubercula ad unguem amplectatur, nunc ab illis longe recedat ac diducatur.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 225","label":"225","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/225"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 227","label":"227","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/227"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}