{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 236","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 236","ref":"236","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/236","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/236.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"Prima Vertebra, dicunt, Polluci dicitur ἐπιστροφεὺς, secunda ἄξων, fateor hoc idem pene innuere Celsum, qui ab aliquo Antiquorum Anatomen descripsit, non inficior; sed dico, Celsum valde decipi, dum tertiam Vertebram eodem modo secundam, quo haec primam, excipere arbitratur; Galenum vero reprehendi non posse, qui sicut primum Spondylum converti novit, ita nomina, quibus ejusmodi motus commode explicari possunt, non ignoravit, nam in Libro, cui titulus est Medicus seu Introductorius, sic scribit: Capitis coronae sinibus primae Vertebrae junguntur in qua super secundi Spondyli processum, ceu super axem, Caput in latera movetur; haec ille, qui adeo clare & aperte loquitur, ut non nisi pertinaces, & contendendi potius, quam veritatis cognoscendae cupidi, possint tergiversari. Sed instabunt molestissimi Disputatores, Introductori librum non esse Galeni, quibus sic responsum esse volo, eum Librum, aut ab ipso fuisse compositum, (quod multi affirmant) aut certe ab aliquo, qui quicquid boni inest, ex illo descripsit, & ab eo deinde alii, ut Julius Pollux, & caeteri posteriores duarum primarum Vertebrarum nomina & motus acceperunt: utrum autem Adversarii hunc Introductorii locum negligenter praetermittant, an malitiose dissimulent, vix assequi conjectura possum; debuissent sane hujus sententiae Authorem Galenum nominare, sicut faciunt, quum plurima ex iis, quae eodem in libro scripta sunt, tanquam ab ipso dicta recensent, ipsumque, ut eorum assertorem, reprehendunt. Haec sunt, Fabi Doctissime, quae de Motu Capitis non minus ad veritatem, quam ad Galenum tuendum excogitavi, & in Gymnasio Romano publice docui, in quorum quidem enarratione vereor, ne me in varias reprehensiones incurrisse, fortasse sufpiceris; videri enim potest arguta nimis haec mea sedulitas, genere toto paulo fervidior atque concitatior, & doctrina non moderata, nec mitis, sed aliquanto asperior ac durior, quam deceat.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 235","label":"235","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/235"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 237","label":"237","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/237"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}