{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 246","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 246","ref":"246","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/246","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/246.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"Vena Cava ex dextris animalis partibus, qua nimirum secur est, profecta ad dextrum Cordis ventriculum fertur, ob camque causam in dextris positionem habet. Ex quibus patet rationes etiam, quas idem Vesalius de falso ortu Venae sine Pari adducit, esse commentirias & futiles, quae, re sedulo perspecta, dignae sunt potius, ut negligantur, quam ut confutentur. Syngramma V. Nalenus in Commentario decimo secundi Libri in SHippocratem de Ratione Victus Morborum Acutorum asserit, Venam octo inferiores Costas enutrientem a Cava pronasci, antequam ad Cor pertingat. Vesalius. Antigramma V I aequi Judices simus Galeno, prius audiendus est, quam temere damnandus, qui in secundo Libro de Ratione Victus Morborum Acutorum Commentario decimo ita scribit: propagantur autem ab ea (hoc est a Cava Vena) antequam ad Cor attingat, insignes venae ad Septum transversum; parvae autem ad inferiorem Thoracis partem, quae octo Costis constat, contendentes; pars autem haec ab una, quae Conjugio caret, nutritur Vena. In qua oratione Galenus non asserit, a parvis venis, quae a Cava, antequam Cor attingat, enascuntur inferiorem Thoracis partem octo costis circumscriptam enutriri, sed ad eam partem, quae costis octo constat, quaeque ab una Conjugio carente Vena nutritur, parvas quasdam propagines Venam Cavam mittere, antequam Cor attingat: de quibus infra erit commodior disputandi locus. Et quisnam, quaeso, ita ingenio hebes est, ut credat, venas Septi transversi ab eo magnas appellari; eam vero, quae octo spaciis intercostalibus alimentum praebet, quaeque pro Vena Cava Spinae insidens infra recurrit, in parvarum numero referri? quum praesertim eam, Erasistrato subscribens, quinto de Locis Affectis cap. 3.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 245","label":"TRACTATUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/245"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 247","label":"TRACTATUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/247"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}