{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 256","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 256","ref":"256","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/256","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/256.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"Hanc ut veram & firmam hujus rei rationem esse credam, adducor Galem oratione, qui contra Erasistratum de Purgando Pure a Thorace ita scribit: neque defendi etiam potest quod sanguis in Vena, quae circa Spinam est, contentus, ad Cor ipsum referatur; nam e contrario Vena haec a dextra Cordis auricula exorta sanguinem secum defert, qui omnibus Thoracis partibus, quae circa octo Costas consistunt, alimentum praebeat. Syngramma VIII. alenus in Libris de Hippocratis & Platonis Dogmatibus, multas Venas à Cava sub Corde, seu inter Cor & recur, enasci docuit, ac eam imprimis, quae Venae Pari carentis munere fungeretur; scribit enim Cordis involucrum, simulque & omnes membranas, quae tum Thoracis cavitatem intersepiunt, tum quae Pulmonem ambiunt, (hoc est membranam succingentem) alimentum ex Cava, priusquam ad Cor deferatur, sumere quum tamen Vena sine Pari a Cava sub Corde haudquaquam enasci potuerit; tum quod nimium periculose suspensa fuisset; tum etiam quod tota Dorsi pars superior venis indiga relinqueretur; aut Natura denuo aliam Venam illinc, unde nunc Azyga enascitur, producere debuisset. Venas vero in membranas Thoracem intersepientes a Cava, priusquam Cor pertingat, enasci falsum est; quum has membranas Cava, dum ad Cor fertur, ne contingat quidem, tantum abest, ut ramulos ipsis offerat; siquidem ejusmodi membranae partim a venis, quae deorsum a jugulo Pectoris ossi exporriguntur, partim a Vena sine Pari & quandoque in Hominibus a jugulo, non a Cava, ubi Septum transversum permeat, ut GaleAnnus voluit, originem sumunt. Vesalius. Antigramma VIII.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 255","label":"TRACTATUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/255"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 257","label":"TRACTATUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/257"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}