{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 260","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 260","ref":"260","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/260","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/260","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/260.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"videre licet, has propagines, & eas, quas Pericardio offerri diximus, praetermittere, quia quum sciat, propagines esse venarum Septi transversi, sub earum etiam nomine illas comprehendit. Syngramma IX. Vt non est, quod prolixius alia hujus ordinis loca ex ALibro de Foetus Formatione, & aliunde, in medium adferam; quum ex modo propositis Galeni de Venae Pari carentis ortu, progressuque sententia utcunque constet. Vesalius. Antigramma IX. Vt omnibus palam fiat, qua fide Galeni repreChensores ejus sententiam eruant, & possint post hac ipsi, si libeat, ab injusta accusatione abstinere, adducam Galem verba ex Libro de Foetus Formatione, cap. 3. quae haec sunt: Vena Cava ascendendo primos ramos non parvos in Septum transversum diffundit; superius alios deinde, exiles prorsus, in intercipientes Thoracem membranas, & Cor involventem tunicam emittit; tum in dextrum Cordis ventriculum, & Thoracem dispergitur: hactenus Galenus; patet igitur manifestissime, eum iis verbis certum & praefixum locum ortus Venae sine Pari non definire sed hoc tantum dicere, hanc Venam in Thoracem dispensari, postquam Cava dextro Cordis ventriculo infixa est. Syngramma X. Vt in septimo de Administratione Anatomica, Venam sine Paria vena, quae juxta dextrum Cordis sinum consistit, pronasci simpliciter tradidit: in alio vero ejusdem septimi Libri loco, eamdem Venam ex dextro Cordis sinu, non secus ac Coronalem, pronasci docet; quamvis id in Simiis haud evenit. Vesalius. Antigramma X. rici.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 259","label":"TRACTATUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/259"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 261","label":"TRACTATUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/261","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/261"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}