{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 35","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 35","ref":"35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/35.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"De horum vasorum ortu ac dispensatione, nec bene, nec eodem semper modo scripsisse videtur Hippocrates; non quia is Author sibi semper non constet, vel Artem Anatomicam non calleat; sed quoniam ejus libri, ut Galenus frequenter admonet, mendis passim respersi sunt, & pleraeque eis tractationes adulterinae injectae, inter quas illa de venis numeratur; ergo non semel in libris ejus legimus, à tertio conjugio earum venarum, quarum Cerebrum originem esse perperam traditum est, alicubi ex Oculo juxta supercilium per dorsum, ac juxta Pulmonem sub pectore, alibi ex temporibus per cervicem in scapulas & pulmonem quasdam venas procedere, ex quibus, altera a dextra parte in sinistram sub mammam progressa, splenem, Renem, ac testem adit; altera contra, a sinistra parte in dextram, & Pulmone sub mammam erumpens, in Hepar, Renem ac testiculum descendit; & denique ambae in intinum Rectum ac podicem desinunt. Ab hac conficta venarum narratione parum distat alia, quae etsi minus absurda est quam illa, tamen aeque inconstans, & falsa existimari jure potest; nam his fere verbis alibi ab eo scriptum legimus: Duae venae juxta tendines colli feruntur, & iuxta verticula, & desinunt in Renes: hae autem & in testes penetrant, & quum hae affectae fuerint, homo sanguinem mingit, quae omnia quoniam a veritate longe absunt, & Doctrinam Hippocratis non redolent, penitus rejicienda esse arbitror: nec credendum, ut is Vir & Mediciniae Parens ea asseruerit, quum praesertim, ille ipse diserte alibi veram harum venarum originem ac distributionem descripserit; & docuerit a vena Hepatitide, quae spinam premit, paululum sub Jecore duos ramos produci, qui deorsum obliquo tramite tendentes in Renes eis perforatis velut anchoris jactis inseruntur; & haec quidem vera est de Renum venis Hippocratis sententia.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 34","label":"34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/34"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 36","label":"36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/36"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}