{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 40","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/40.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Quod autem Galenus scribit sub utroque Rene esse duo vasa, quae a maxima arteria proficiscuntur, & in Renes inseruntur, nisi codex mendosus sit, aut est falsum, aut ita interpretandum, ut arterias sub Renibus esse intelligamus, non ad ortum ipsarum hoc referentes, sed potius ad progressum in Renes, in quo venis eaedem arteriae subjectae conspiciuntur. Sola etiam haec vasa, quae in Renes infiguntur, Galenus arbitratus est, peculiare quiddam in ortu sortita esse, cujusmodi nullum aliud, neque ex his, quae a vena Cava, neque ex his, quae a magna arteria manant; illa sane omnia bina ex iisdem locis utriusque vasis oriri; venas autem & arterias, quae ad Renes pertinent, a magnis quidem vasis, at non iisdem ex locis initium facere, sed quanto Renis dexter altero est elatior, tanto & vasorum, quae in ipsum infiguntur productionem altiorem esse illa, quae in alterum inseritur: Ego vero Galeni sententiae libenter subscriberem, si ea, quae ipse dicit, in humani cadaveris dissectione aut perpetuo, aut saltem frequenter reperirentur; quamvis enim, ut supra dixi, situs Renum, ac vasorum ortus, quae ad ipsos feruntur varius sit; tamen quoniam causa hujus varietatis, una non est, & vasorum exortus positionem ipsorum Renum, quaecunque illa sit, nec semper consequitur, nec similiter infert; cogor hac in re, vel invitus, pro veritate adversus tantum Praeceptorem stare si verbis malumus ipsius, quam sententiae inhaerere: Ego quidem arbitror, hoc tantum Galeni propositum fuisse, dum de situ Renum scripsit, ut nobis persuaderet, eorum Vasa e regione nunquam oriri (quae enim raro contingunt, solet ipse perinde ac si nunquam acciderent praeterire) ne scilicet dum agunt, mutuo etiam sese impediant.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 39","label":"39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/39"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 41","label":"41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/41"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}