{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 42-2","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 42-2","ref":"42-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/42-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/42-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/42-2.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"Primi quidem Dentes, inquit ipse, nascuntur a victu in Utero, & postquam natus fuerit, puero lactenti a lacte, ubi autem ii exciderint, a cibo & potu, quicquid sane, ut idem ipse scribit, in ejusmodi alimento glutinosi inest, id totum pinguedine, quae in hac, quam in ossium materia copiosior est, caloris vi exsiccata & exusta ad Dentes formandos subjicitur; quod profecto fieri posse vix credibile videretur, nisi mediam quamdam naturam inter partes carnosas & spermaticas, quas Dentes summopere aemulantur, peculiari quodam beneficio, sortiti essent, simulque is sanguis, vel superfluum potius alimentum, ut ex Dentibus, qui renascuntur, & praesertim ex Genuinis plane percipitur, quamdam seminis facultatem unde partes finguntur, intra se haberet. Sed objiciet aliquis, haud posse longo tempore, neque ad senectutem usque eam vim perdurare, quia necesse esset, ut vel in Maxillis ipsis contineretur, vel in materia, ex qua Dentes fiunt, quorum neutrum fieri posse videtur, non illud, quia si aliae omnes animantis particulae ea facultate prorsus destituuntur, in Maxillis, quae ejusdem, ac reliqua ossa naturae sunt, post longum temporis spacium idem accidat oportet; nec item hoc, quoniam ejusmodi materiam in prima generatione praeparari, & quasi seminarium quoddam reservari Anatomicorum sententiae maxime repugnat; quotidie autem novam materiam attrahi, quae deinceps a Maxiliis elaboratur, verum est; attamen ea facultas, qua ipsae privatae sunt, accipi ab eis minime potest: praeterea hac re concessa semper possent Dentes quemadmodum caro ex sanguine restitui.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 41-2","label":"ELENCHUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/41-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/41-2"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 43-2","label":"ELENCHUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/43-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/43-2"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}