{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 49","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 49","ref":"49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/49.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Hepati insunt, quaeque non modo nullis membranis firmantur, verum etiam unicam tenuissimamque habent tunicam, non esset inutile perscrutari; sed quia id ab instituto nostro alienum est, consulto praetermittimus. Quod vero nec Aristoteles, nec Galenus vasorum in Renes distributionem ignoraverint, ex iis, quae supra scripsimus, unicuique manifestum esse facile potest; neque enim, ubi contra Erasistratum disputat, negat Galenus in multos ea ramos discindi & implicari, sed arguit ipsum, qui ubique sua placita non retinet, quando ipse sine vasorum plexu ac divisione urinam in Renibus percolari asserat; bilem vero in Jecore sine ejusmodi vasorum distributione nequaquam, licet utriusque excrementi separandi ratio par esse videatur. Addit praeterea, necesse non esse ad separationem excrementorum, ut Vas ea continens numerosa vasorum serie dispensetur, quia vena Cava ab humore seroso repurgatur, quae tamen non modo in Renes non distribuitur, verum etiam ab eis non tangitur. Neque affirmari potest, si minor Vesica multas minutasque propagines Jecori offert, idem in Renum quoque vasis fieri, latuisse Galenum; siquidem, ejus verbis studiose & diligenter expensis, cogimur confiteri minime eum id asserere; sed mirum Naturae artificium patefacere: nimirum incipere Jecoris Vesicam biliosi excrementi repurgationem & attractionem facere per surculos suos maxime tenues, ac demum per amplam ejus gulam absolvere: Renes vero contra, per latissimos stomachos sanguinem una cum seroso excremento ad sese attrahere; absolvere vero, una cum lotii purgatione attractionem per ultimos suos ac minutissimos surculos: adeo ut vasa Renum, & vesicae Bilis germina, potius attractionis modo discrepare, quam ramorum distributione de sententia Galeni existimentur: trahunt enim Renes per magnos stomachos serosum sanguinem, quem per minores ramos undique effundunt: at vesica Jecoris contra, per minutissimos ramulos biliosum excrementum hinc inde elicit, quod deinde peculiari gula in se ipsam undique colligit: Renum vero arterias & venas in eorumdem cavum, urinae suscipiendae gratia, a Natura factum, penetrare, adeoque manifestis foraminibus esse pervias, ut laminam admittere possint, concedere Galeno nequeo praesertim in hominibus, quibus hac parte diversa a plerisque brutis Renum fabrica obtigit: non negarim tamen venarum & arteriarum extrema, quae circa carunculas mammillis similes finiunt, cum fibris vasorum Urinariorum, iisdem carunculis circumcirca adhaerentibus, conjuncta esse: cujus tamen rei potius suspicionem, quam certam demonstrationem habeo.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 48","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/48"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 50","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/50"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}