{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 5","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/5.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":418,"text":"Caeterum de Renum duritie ac densitate Anatomicorum Principes omnino consentire non videntur; siquidem Hippocrates corpus Renum alibi congelatum & valde densum esse affirmat: alibi vero esse ejus assimilem spongiis raritatem ac mollitudinem scribit. Galenus ejusdem fere sententiae esse videtur; quamvis enim visceribus fere omnibus intrinsecus atque extrinsecus magnas tribuat laxitates: tamen veluti corpus Renum spissum ac densum esse credit: ita non paucas, ut ipse inquit, involutiones habere scribit, arbitratus lienis quidem substantiam laxam ac raram esse, sed laxiorem ac rariorem spongiformem pulmonis carnem; contra vero substantiam densissimam in Renibus primum, deinde in jecore occurrere; hanc sententiam, paucis tamen quibusdam mutatis, non semel apud Galenum legimus: verùm inconstantiae fortasse aliquis eum reprehendat, quod alibi ita scripserit: Renes cavernosi sunt, & carne constant friabili: eorum tamen cavernulae non sunt latae, sed angustae; ipsi vero ob firmitudinem substantiae non diducuntur ut vesica. Sed (verum enim dicam) contemnendae profecto sunt hae controversiae; tum quia magnum momentum non habent; tum vero quia, etiamsi dirimantur modicum utilitatis afferunt. Nemo sane his de rebus, quae sensu plane percipiuntur, contendere nimis acriter debet, idque praesertim ubi libri, in quibus hujusmodi parum firmae leguntur sententiae, aut mendis sunt pleni, aut inter spurios numerantur, aut legitimis Authorum tractationibus adversantur. Verùm quia fieri facile potest, ut contentionis cupido nostra haec responsio non satisfaciat, idcirco ne quid indiscussum relinquatur, libet illud adjicere: si velimus majorum dicta amice & benevole interpretari, posse eorum partes sine magna difficultate defendi: etenim quum Renum caro ob concretionem densa, compacta, ac dura ubique simili modo fit, consentaneum est, ut ipsorum cavernulae non simpliciter ad substantiam pertineant; sed potius sint ad meatus & cavitates, quae varium & inaequalem situm partium, ac diversam etiam vasorum distributionem sequuntur, referendae: nam, ut paulo post narrabo, ad utrumque latus sinus Renum, antequam vasa, quae in ipsum inseruntur, in majores ac frequentiores ramos discindi incipiant, occurrit eorum substantia laxa admodum & inaequabilis, adde, si libet etiam, spongiformis & cavernosa copiosoque pingui, quod undique circumfunditur, oppleta: hoc autem, ut jam monui, evenit, non quia Renum substantia in hac parte ab aliis diversa sit: sed quoniam ob magnas vasorum divisiones, non perinde continu: & aequalis, ut illa esse potest, quae in gibba Renum sede conspicitur, quaeque perquam tenuissimis, ac visum propemodum effugientibus illorum vasorum surculis ubique est refertissima: laxa est etiam & inaequabilis Renum substantia, qua parte rami vasis urinarii desinunt: ibi enim caruncula quaedam parvam glandulam referens extuberat, quae unicuique eorum ramorum extremo osculo instar operculi est circumplexa. Sed de his aliisque cavitatibus erit commodior scribendi locus; nunc exposuisse satis sit, qua parte, & ob quam causam, Renum substantia laxa sit & cavernosa.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 4","label":"LECTORI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/4"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 7","label":"LECTORI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/7"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}