{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 52-2","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 52-2","ref":"52-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/52-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/52-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/52-2.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"EUSTACHIUS tempore melius formati sunt; secundum illos Canini; minus omnibus tres Molares, atque ex eis adhuc minus illi, qui a Caninis longius distant: alia vero Dentis pars, quae Maxillis infigitur, perinde ac folliculus ipse superiori illius extremo conjunctus, mucosa tenacique substantia constat; durior tamen eo est, coloreque albo simul & rubeo subobscuro praedita, perlucens ac splendoris haud omnino expers: sane haec substantia, licet nescio quas fibras & stamina habere videatur, concretionis tamen speciem magis, quam verae membranae texturae, prae se fert: nam superficiem tersae lubricaeque cuticulae Humani praesertim Umbilici similem obtinet, quae sicut substantiae, quam continet ita agglutinata & continuo ductu juncta est, ut ab ea nequaquam separari, aut certe cum magna difficultate possit, ita squamosae Dentis concavitati nusquam, nisi in media fortasse basi, quasi in puncto haerens, magna facilitate trahitur & educitur. Haec est vera nascentis Dentis enarratio ab Humano Foetu descripta, cujus si tu facultatem habere nequeas, poteris ea, quae scripsi, hoedo dissecto facile intueri. Jam vero exteriorem folliculum, qui quasi vagina aut lobus osseam Dentis partem circumdat & tegit, diligentiores Anatomici, quantum judicare possum, ejus praesepiolum esse putant; de eo enim, ut arbitror, sentiunt, quia si aliud intelligerent, esset hic ab illis praetermissus; illorum ego quidem studium laudibus usque effero, & diligentiam admiror; sententiam autem de hoc folliculo neque reprobo, neque approbare possum. illud tantum habeo dicere, quia magis intimae & superiori informatae radicis parti conjungitur, mucosum esse Dentis vinculum, eoque postea firmiore effecto, praesepiolis ac Gingivis veluti glutine eumdem Dentem adhaerescere. Caeterum quia ab altero hujus folliculi extremo ea Dentis pars pendet, quae extra Gingivas egreditur, quasi lapis a funda, quae media perforata sit, aut Cornea a Conjuncta, seu ab Adnata vocata oculi tunica, idcirco Dentem aliqui appendicem habere putant, simulque hunc folliculum ab interiore ejusdem Dentis concavitate per lineam, quam inter hanc fictitiam appendicem esse, ac reliquam Dentis partem, fabulantur instar vinculi vel periostii foras erumpere.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 51-2","label":"ELENCHUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/51-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/51-2"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 53-2","label":"EUSTACHIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/53-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/53-2"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}