{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 53","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 53","ref":"53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/53.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Ego vero, quaenam ejusmodi esset Renum cavitas, in equis & in canibus superius exposui, admonuique rem hanc longe secus in homine, quam in illis se habere, quod cum ab aliis minus sit animadversum, mirum certe nemini videbitur si nostra cum illorum descriptio hac etiam in parte non consentiet. Urinarius ergo meatus (de hominibus loquor, non de canibus) ubi in Renem ingressus est latior paululum evadit, & in tres ramos praecipuos instar venarum & arteriarum scinditur; eosque in superiorem, inferiorem ac mediam regionem ejusdem Renis distributos; ex quibus rursum superior inferiorque in tres alios ramos dividitur, medius vero in duos: hi rami breves & ampli sunt, finemque potius latiorem, quam angustiorem instar scyphi aut choanae obtinent, quo glandulam mammillarum papillis similem instar operculi quilibet eorum excipit & amplectitur, eidemque suis fibris undique laxatis adhaeret: evenit etiam frequenter plerosque ex his ramis in medio foraminibus esse pervios, quae non secus ac ipsorum extrema oscula, glandulam quoque admittunt; & haec est vasis Urinarii in Renes dispensatio, quae frequentius occurrit; solet enim ramorum numerus ac forma quandoque a natura diverso modo immutari, Vidi ego interdum vas Urinarium, antequam in Renem ipsum insereretur, modo in duos, modo in tres & in quinque etiam aequales ramos discissum, varias Renis partes perforare, & in ejus substantia plures quasi sinus efficere, in quos urina ipsa percolabatur: hoc vero mirum Naturae artificium, occasionem quoque mihi praebuit diligenter investigandi, num homo hac parte a canibus, & à quibusdam aliis brutis differret; ad quam rem inquirendam ea etiam ratione motus sum & ferè compulsus, quia videbam ursorum ac bovum Renes ex pluribus quasi glandulis conflatos esse, & earum quamlibet venae, arteriae, ac vasis Urinarii ramos recipere, atque ex his ramis venam atque arteriam in plures surculos rursus dividi: vas autem Urinarium extremo osculo aliam glandulam parvam, acutam, depressamque excipere: ergo ex his manifestum est, quae sit Urinarii vasis & cavitatis humani Renis vera descriptio, simulque unde ego nactus fuerim occasionem, ejusmodi Naturae solertiam investigandi & inveniendi: tu si pari diligentia industriaque usus fueris, facillime ita se habere, ut scripsi, omnia invenies.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 52","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/52"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 54","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/54"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}