{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 67-2","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 67-2","ref":"67-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/67-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/67-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/67-2.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"Probabili item ratione, non autem necessaria, Incisores ante Molares extrudi, ostendit ristoteles, quia si cibus prius dividitur, quam atteratur, non continuo sequitur, Incisores Molaribus inservientes antea e Gingivis egredi oportere, quum Homo nihilo prius illorum, quam horum opera egeat, vel utatur: probabile item est, quod subjungit, quia licet Incisores parvi sint, Molares magni, necessario tamen non infertur, ut res minor cum majore eodem tempore inchoata semper celerius perficiatur; nam verum non esse, quod magna ossa parvis tardius absolvantur, Carpus Tarsusque patefaciunt, qui cartilaginis naturam adhuc retinent, ossis forma ab Humero & Femore jam suscepta. Verum hujusmodi disputationis genere omisso, quod Medicis parvam admodum frugem affert, ad aliud utilius transeamus. Septenario annorum circulo inter alia multa insignia, quae animantibus accidunt, Dentes pueris nasci, excidere, ac renovari tradit Hippocrates; etenim primo tempore, quod a septimo mense incipiens septimo anno desinit, erumpunt Incisores, deinde Canini, ac deinceps ex Molaribus, qui secundus, tertius, & quartus in adultis numerantur: secundo tempore, hoc est a septimo anno ad decimum quartum, Incisores & Canini pueris excidunt & renovantur, augeturque numerus, quatuor primis Molaribus erumpere incipientibus; tunc enim primo nascuntur, seu extra prodeunt, ut ego quidem puto non autem cadunt & renascuntur: eodem tempore maximos Dentes oriri Hippocrates scribit, quod difficulter credi potest, quia primi Molares. nisi Incisoribus eos aut Caninis compares, maximi non sunt, nec item Genuini, qui insuper neque eo, neque certo aliquo tempore simul cuncti erumpunt; ipsorum enim tantum, & aliorum Molarium, secundis exceptis, proprium est, ne renoventur (tametsi renatos esse quandoque bene temperatis & vegetis Hominibus conspexerimus) utque, vel sicuti Celsus inquit, tardissime oriantur; vel sicuti Ruffus, quando aetas exigit, ut temperantes simus: qua re considerata idem Hippocrates quarto septenario duos ex eis nasci tradit; Aristoteles autem, nulla habita ratione hujus numeri, vigesimo anno, interdum etiam octuagesimo, quod tamen rarius Viris usu venire, quam Mulieribus, adscribit, unde facile est intelligere, eos plerumque circiter tertiam quartamve annorum hebdomadam, interdum etiam serius, nempe usque ad decimam, foras prodire, tametsi tempus Genuinis praescriptum longo intervallo dimensum sit, non certum ac definitum, uti primum & secundum est.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 66-2","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/66-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/66-2"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 68-2","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/68-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/68-2"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}