{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 69","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 69","ref":"69","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/69","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/69.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":196,"text":"Sunt igitur Renes, perinde ac Lienis & Vesica bilis, eorum instrumentorum numero habendi, quae excrementis secernendis serviunt; & hac eos ratione Naturam, non illa, quam primo loco recensuimus, fabricatam esse credendum est. At quoniam ejusdem utilitatis gratiâ, Vesica quoque major ac Ureteres animalibus insunt; sequitur, ut hae partes sese mutuo inferant, simulque ponantur & amoveantur: tametsi scribat Aristoteles, quasdam aves carunculas habere latiusculas, quae speciem Renum prae se ferant, & tamen in eis, ne vestigium quidem ullum urinariae Vesicae cerni, ipsasque carunculas Renum munere nequaquam fungi. Hanc autem commoditatem quoniam Jecori partes praedictae afferunt, ejus quoque gratia conditae esse existimantur: verum quia, ut jam ostendimus, Renes non sunt simpliciter necessarii, sed melioris usus gratia creati; idcirco, quamvis animans Jecoris sit particeps non tamen continuo sequitur, ut Renes quoque & Vesicam habeat; potest enim Natura aqueum excrementum alio ducere & expurgare: ut pennata animalia corticataque ac squammis tecta plane ostendunt. Caeterum, ut purgatio haec serosi excrementi commode fiat, necesse primum est, sanguinem in Renes cum eo simul duci ac recipi; deinde quicquid in eo utile est, a Renum carnibus fugi & retineri; mox lotium per densam ipsorum substantiam, quasi per colum in eorum sinum stillari atque exprimi, inde demum per Ureteras in Vesicam deduci.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 68","label":"CAP. XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/68"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 70","label":"CAP. XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/70"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}