{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 7","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/7.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"CAP. III. De Renum Figura & Superficie. enum figura in hominibus nihil peculiare obRtinuit; non enim rotundi sunt, ut in testudine, neque aliquam aliam delineationem propriam sibi vendicant; sed formam caeteris fere animalibus communem obtinent: ea autem, ut Hippocrati placet, figuram cordis aemulatur: Galeno G Graecam litteram refert: Aretaeo Renes figura testibus sunt similes, sed magis lati atque retorti: Ruffo rotundi. Ego vero nihil ad eam propius accedere arbitror, quam semina mandragorae, & eam leguminis speciem, quam Graeci Δολίχους, Itali vero Faseolos vulgo nuncupant: quamvis, ut illa breviora ac rotundiora, quam Renes existunt: ita haec, si unicolor sit alba nimirum aut rubra, sua crassitie Renes longe superat: si vero lineis quibusdam versicoloribus sit praedita, crassitudine non minimum ab eis vincitur; latitudine vero illos plurimum superat: nec mihi persuadere possum, Hippocratem cordis figuram Renibus simpliciter comparasse, sed potius utriusque visceris cavitates inter se contulisse arbitror; sic enim ipse scribit. Habent autem cordis figuram ipsi Renes, nam & ipsi ventriculos habent; at vero Renis cavam sui partem ad venas magnas habens situs est; haec Hippocrates: sed quoniam exempla ac similitudines rem ipsam adamussim explicare nequeunt; ideo huicne, an illi rei quis Renes comparet, nec magnifacio, nec sedulo requiro: permittam igitur, ut suo quisque arbitrio intelligentiae ac memoriae causa id faciat, (neque enim eodem omnes exemplo moventur) ego quidem quod similitudini deest, id oratione ipsa supplere tentabo, verbisque pro lineis usus, Renum speciem ante oculos legentium ponere enitar. Humani Renes oblongi magis, quam lati sunt, & summa in parte paulo latiores, quam in ima.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 5","label":"LECTORI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/5"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 8","label":"LECTORI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/8"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}