{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 80-2","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 80-2","ref":"80-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/80-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/80-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/80-2.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"tum aliis visceribus distribuit, quamvis famis & sitis tristitia ab hoc uno viscere percipiatur; quod sane nullo modo fieri posset, nisi mutuo quodam consensu laesa Ventriculi substantia nervus immutaretur, ac demum una cum facultate sentiente tristitiam quoque in illam undique effunderet. Quodsi quis parem Dentium & oris Ventriculi rationem esse neget, ego contra ita similem esse affirmaverim, ut pene eadem censeri debeat; nam, Galeno teste, mollium nervorum genus Dentibus inest, quia ipsi non aliter, quam caeterae oris partes sapores discernunt; quod certe munus solus nervus sine organo vel proprio sentiendi instrumento exercere nequit, sicut sine Oculis aut Auribus colores percipere, aut sonos audire non potest. Praeterea superius os Ventriculi singulari Naturae beneficio, contra morem caeterarum partium, famis ac sitis molestiam percipit & Dentes peculiari tactus symptomate afficiuntur, (ἀιμωδίαν Graeci nominant, vulgus stuporem & congelationem) quod nulli alii particulae usu venit; unde sit, ut Dentes gustum cum lingua communem habentes, ac propria quadam specie tactus praediti, non modo caeteris ossibus praestent, sed quibusdam etiam aliis partibus, quae haud obscure sentiunt: quod vero aut pelliculae internam Dentium concavitatem succingenti, aut alteri, quae radicem ipsorum instar periostii involvit, aut utrique earum hic sensus acceptus referri debeat, permitto ut aliqui hodic dicant, dummodo Galeno & mihi hoc dent, ipsarum interventu, una cum spiritu animali, sentiendi quoque facultatem Dentium substantiae communicari, & membranam, quam internam vocant, concavae eorumdem Dentium superficiei minime junctam esse, sed eam leviter attingere.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 79-2","label":"EUSTACHIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/79-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/79-2"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 81-2","label":"EUSTACHIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/81-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/81-2"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}