{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 81","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 81","ref":"81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/81.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Nemo rursum motum alimenti ab Anima fieri concedens affirmare jure potest, esse membra attrahente facultate idcirco praedita, quia sanguinem alliciunt, non secus ac cenrum Terrae gravia; hoc enim haud est efficientis nunus, sed finis potius rationem habet: facultas vero attrahens efficit, principiumque operationis est. Frustra quoque Averroes, ut ab hac se difficultate explicet, exemplo Elementorum utitur; etenim illa nequeunt antea ad propria loca moveri, quam peculiarem formam a generante capiant; sanguis autem in venis existens, forma retenta, primum ad membra fertur, deinde propria specie deposita, nimirum quia illis adjungitur & agglutinatur, novam sumit, tandem unitur, ac eorumdem membrorum speciem recipit. Nec me fallit, habere illos, qui Averrois causam, tametsi injustam, tuentur, alia diverticula, in quae tanquam in portum se recipiunt, ex quibus illud est praecipuum, a membris quamdam fieri in alimento alterationem, quae ipsorum formam quodam modo instruit, formaque ita instructa, quamvis propriae gravitatis causa vim quamdam patiatur, tamen congrua ejus naturae agitatione ad membra ipsa sponte fertur, & sine ulla vi movetur. Verum absurda nimium est haec ratio, & propriis fundamentis contraria; nam si alimentum a membris primum alteratur ac disponitur, deinde ad illa sponte fertur, fieri non potest, ut animalis particulae ipsum alliciant, veluti Terrae centrum gravia; quandoquidem lapis sursum impulsus ubi converso motu deorsum in terram labitur, nullam facultatem, aut novam dispositionem ab ipsa per alterationem acquirit, cujus vi ad eamdem retro feratur. Sed parvi profecto ponderis ista sunt: sane opus est declarare, cur sanguis, qui supernis infernisque partibus alimentum futurus est, quum simplex uniusque formae sit, per venas tamen quoquo versum distribuatur; nam antequam attractus sit minime potest tantum, aut tam varie affici, ut ad singulorum membrorum formas, quae pene innumerae sunt, diversis atque adeo contrariis qualitatibus temperetur ac disponatur; hoc enim a confusa illa Anaxagorae partium congerie parum nihilve distaret.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 80","label":"CAP. XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/80"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 82","label":"CAP. XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/82"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}