{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 83","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 83","ref":"83","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/83","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/83.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"CAP. XXXII. Quarumdam Rationum Solutio, quibus Averroes & alii probare conantur, Alimentum sua sponte ferri ad Membra. Siximus de membrorum attractione satis: tamen Averroes, & praestantissimi quidam Anatomici, quos ob singulares animi dotes veneror & admiror, me compellunt, ut eorum dicta & rationes silentio non praeteream. Minime concedi potest, inquiunt, membra proprie attrahere, quia non moventur, dum alimentum ad ipsa fertur, & tamen placuit Aristoteli & Galeno, veram attractionem, non modo sine moventis agitatione secundum locum fieri non posse; verum etiam opus esse, ut hic velocius moveatur, quam illud, quod attrahitur, id quod nulla particula praestare per se potest, nisi manifestas fibras, easque carneas obtineat: qua quidem ratione, sicut Gula, Ventriculus, & Vesica per se & ex arbitrio voluntatis, apertissime contrahi ac laxari cernuntur; ita venae moveri nequaquam possunt; ridiculum est enim eis attractionem concedere, tum quia carnem non habent, tum quia fibras obtinent adeo confusas & obscuras, ut potestate magis, quam actu eas habere videantur: hoc ipsum arteriis, quae coriaceae itidem sunt, accideret, nisi Cordis virtute agerentur: tamen si quis rem ipsam sedulo consideret, & penitius contempletur, non ita difficulter has similesque objectiones diluet; haud enim exigit quae vis attractio, ut attrahens moveatur, & velociori quidem motu, quam id quod attrahitur; sed illa tantum, quae contactu corporum fit, & per organa exercetur: alioqui calor proprie attrahere non diceretur, cujus tamen oppositum, tum alia multa, tum vero inflammatae partes liquido ostendunt.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 82","label":"CAP. XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/82"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 84","label":"CAP. XXXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/84"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}