{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 85-3","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 85-3","ref":"85-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/85-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/85-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/85-3.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"ruptis casu oris partibus continuo Dentes innasci, quando ano, peni, vulvae, quamvis scissis, nullus Dens inest. Aves cibi capiendi gratia os habent, sed haud omnes rostro ad eum conficiendum pro Dentibus utuntur, multae enim mansuetae sunt, quae integrum cibum rostro deglutiunt, neque adunco, ut rapaces comminuunt ac lacerant: Testudini pro Dentibus continuum os semicirculi modo flexum, veluti serrula minutatim & gradatim incisum, in utraque Maxilla inest: alia animalia pro sua quaeque conditione os Dentibus refertum habent. Itaque hunc Naturae scopum & progressum si sedulo contemplemur, tantum abest, ut animantium fabricam casui acceptam referre debeamus, quod summam etiam Opificis nostri providentiam inde intelligamus, quia a rudi quadam linea incipiens, tandem omnia forma cunctis numeris absoluta perficit. Commune autem Dentium utilitatis genus duplex est; alterum in officio consistit; alterum sine actione aliqua est: primum bifariam dividitur; quaedam enim animalia solius cibi gratia Dentes habent, alia vero eis, veluti καρκαρχαρόδοντα & χαυλιόδοντα a Graecis appellata, etiam pro armis ad vim faciendam & repellendam, ut lingua improbi homines abutuntur: verum si communis Dentium utilitas circa alimentum versatur mirum est, quam ob rem Aristoteles, ex insectis quamplurima cibo humido utentia Dentes non victus, sed armorum gratia habere scribat; quamvis enim communis usus partium non sit semper praecipuus, nihilominus haud fieri posse videtur, ut universalis Naturae scopus, & communis utilitas in cunctis, quae Dentes obtinent, minime reperiatur: & quoniam alimentum Dentibus, aut capitur solum & frangitur, ut in multis piscibus cernere licet, quibus, propterea quod cibum vorant, nec retinere diu in ore possunt, Natura plures Dentium ordines dedit, & acutos quidem illos & curvos ad hunc usum idoneos, aut dividitur & immutatur: idcirco Homini hujus rei gratia tales totque Dentes tributi sunt, qui possint omnibus opportunitatibus commode inservire.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 85-2","label":"CAP. XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/85-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/85-2"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 86-2","label":"CAP. XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/86-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/86-2"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}