{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 91-2","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 91-2","ref":"91-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/91-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/91-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/91-2.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"Radices Dentibus pro ratione magnitudinis & officii magnae, aut parvae, pluresve, aut pauciores tributae sunt; numquid autem breviores & pauciores inferioribus, quia superiores pendent, & hanc ob causam commoveri facile possunt: an vero, ut ego arbitror, quia Maxillae superioris Dentes dissimiliter ac molae quiescant, ac motum suscipiant, aliis judicandum relinquo: respondent autem radices adamussim praesepiolis, quia si latiores essent, harmonia laxior evaderet; si angustiores, non permitterent Dentium radices ad imum usque pervadere; hoc vero modo se habentes stringunt ac continent validissime. Positionis nomine laudanda est Natura, quod Dentium choream tam belle exornarit; nam ut modo praeteream, Galeni rationem non omni ex parte veram, nimirum quod iniquum fuisset angustis Oris partibus Dentes magnos indere, amplis vero exiguos, & minime conveniret internam Oris capedinem, quae ita, ut anterior, angusta est, aeque magnos Dentes, ac mediam, habere, quae est amplissima; certe in parte anteriore, qua Os apertum est, veluti decor postulat, Incisores sunt & Canini, quia cibum capere; mox incidere prius oportet, quam frangere & atterere; in interiore, quae tecta est, Molares sedem habent, ne dum cibum comminuunt, & lingua adjuvante huc illuc impellunt, aliquid effluat: quodsi ista positio Dentium immutetur, & in exteriore parte Molares, in interiore Incisores & Acuti locentur, tunc vero labefactetur eorum actio, & inutiles ipsi plane fiant.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 90-2","label":"CAP. XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/90-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/90-2"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 92-2","label":"CAP. XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/92-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/92-2"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}