{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica 94-2","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 94-2","ref":"94-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/94-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/94-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/94-2.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"CAP. XXIX. Variae Dentium Formae, praeter Naturae Institutum factae. Jatura dum animantium partes fingit, suas inNterdum leges praetergrediens, multa praeter institutum facit, ex quibus quum in Dentibus haud pauca Historici potius, quam Anatomici observaverint, visum est mihi, ne quid huic tractationi desit, Naturae quoque errores in Dentibus conformandis non esse praetereundos. Narrant quidam Historici Pyrrhum Regem Epirotarum, Euriphaeum Cyrenaicum, & complures etiam alios Os continuum pro Dentibus habuisse, aeque extensum, ac lineis quibusdam altis non aliter distinctum, nec alio tenore, quam plerique Maxillares caprarum conspiciantur: hanc ego conjunctionem in omnibus Dentibus nunquam vidi, sed tres aut quatuor Molares, non aliter quam in pecudibus, continuatos aliquando observavi, & praeterea in quodam Cive meo intuitus sum in senectute junctos Dentes, dura ac pene lapidea materia undique obductos, nullo distinctionis vestigio retento, unius tantum ossis speciem prae se ferre. Timarcum Cyprium duplicem, Herculem triplicem Dentium ordinem habuisse scribunt huncque Anatomici nostri temporis, dum publicas sectiones Romae administrarent, in propriis filiis ostendisse ferunt; quod tametsi, ut in Hominibus aspicerem, nunquam mihi usu venit, tamen quia eximii Medici hujus rei testimonium praebent, eis fidem habeo; etenim minime dici potest, huic juveni, de quo loquuntur, antequam primi Dentes excidissent, novos per alios alveolos foras prodiisse; siquidem hac ratione duplicem tantum, non triplicem ordinem, neque omnium Dentium, sed illorum solum habuisset, qui circa septennium cadunt & renascuntur; & praeterea non ad decimum octavum annum, quo tempore obiit, sed brevi, prioribus tandem excussis, perdurasset.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica 93-3","label":"CAP. XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/93-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/93-3"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica 95-2","label":"CAP. XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/95-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/95-2"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}