{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula anatomica vii","citation":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica vii","ref":"vii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/vii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/vii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/vii.md","author":{"name":"Bartolomeo Eustachi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi"},"work":{"title":"Opuscula anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"LECTORI. antum semper apud me valuit Veterum Scriptorum Authoritas, tantumque & studii, & operae, in veri inquisitione investigationeque ponendum esse existimavi, ut Summos in Re Medica Viros, qui vere Principes ejus Facultatis Authores & habentur, & sunt, quos imitarer, & sequerer, Hippocratem, & Galenum Duces inprimis delegerim; ac in infinitorum pene hominum, & eorum animantium, quae in nostra Terra gignuntur, corporibus incidendis & dissecandis, quod studium Ἀνατομην dicunt, multos jam annos diligentissime sim versatus. Quae in hac veri inquirendi ratione a me reperta sunt, ac summo studio observata, cum his, quae Veteres olim, & Nostri etiam Anatomici scripta reliquere, Socio laborum adhibito Petro Matthaeo Pino Urbinate, accuratissime contuli. Itaque factum est, ut sex & quadraginta tabulas aereas, in quibus nostra haec diligentia apparere facile possit, librumque de Dissensionibus, ac Controversiis Anatomicis propediem sim editurus. Quod certe multo prius fecissem, nisi & ingravescente jam aetate; & vehementissimo articulorum dolore, quo studia retardantur, atque fortunarum mearum imbecillitate, quae ne tantum opus aggrederer ad imprimendum deterruit, fuissem prohibitus: voluntas certe non defuit, & animi ad id agendum propensio: Tractationem autem hanc de Renibus, caeteraque Anatomica Opuscula, quae nunc primum edenda curavi, & libenter perlegas, & mature judices velim. Haec enim cum probaveris, multo utiliora posthac a me edenda, ut polliceri non dubito, sic te lecturum tibi facile persuaseris. Vale. BAR RENUM STRUCTURA, OFFICIO, UTILITATE, ADMINISTRATIONE. II.","prev":{"citation":"Opuscula anatomica v","label":"v","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/v","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/v"},"next":{"citation":"Opuscula anatomica ix","label":"LECTORI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/ix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartolomeo-eustachi/opuscula-anatomica/ix"},"credit":{"text":"Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}