{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula nova 1.136","citation":"Bebel, Opuscula nova 1.136","ref":"1.136","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.136","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.136.md","author":{"name":"Bebel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel"},"work":{"title":"Opuscula nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"Scripsi alibi non multum conferre ecclesiae, immo vero plerumque obesse quorundam contionatorum ineptias, qui cum habeant sacram et probatam scripturam, recurrunt ad fabulas aniles, quae ipsi exempla vocant, quibus non mediocre scandalum, hoc est offendiculum ponunt simplicibus. Ea enim astruunt suis exemplis, quae nec vera sunt, nec verisimilia, et quae deum auctorem supernaturaliter propter summam eorum ineptiam, et varietatem non merentur, Quod ideo dico. Nosco optime quendam casearium fratrem, qui ad imperitam plebem ita contionatus est. Fideles Christi ut aeternae beatitudinis indeficiens gaudium intelligere possitis dabo vobis exemplum, et illud verissimum, quod uni ex patribus nostris contigit. Ille enim cum verno tempore floridam transiret silvam, melliflue audivit cantantem aviculam, cuius cantus dulcedine captus resedit, atque paulum temporis advertit, ut credebat, sed illud tempus quod iste vix horam iudica- vit, quingentorum annorum spatium erat. Et cum ad conventum suorum fratrum rediret, neque quisquam illorum eum cognosceret, ipse vero omnes, admiratus rei novitatem dixit, singulos alloquendo. et quare me confratres carissimi non cognoscitis, ex qua re dixit. frater potestis vobiscum reputare, quantum sit gaudium in caelis, nec ullo tempore praescribendum, si fratri nostro avicula tantum tempus in horam parvam convertit. Ecce quam absurda. Non videbat ineptissimus frater, non esse credibile ut omnes fratres ad- huc viverent supra vitam humanam, et quod totus ordo suus tanto tempore non duraverit.","prev":{"citation":"Opuscula nova 1.135","label":"De eo qui puerum non suum accepit.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.135"},"next":{"citation":"Opuscula nova 1.137","label":"De tribus Bavaris.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.137"},"credit":{"text":"Bebel, Opuscula nova. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bebelopuscula_1.xml","quality":"ocr"}}