{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula nova 1.137","citation":"Bebel, Opuscula nova 1.137","ref":"1.137","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.137","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.137.md","author":{"name":"Bebel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel"},"work":{"title":"Opuscula nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"Tres Bavari simul peregre profecti sunt gratia morum in alienis terris discendorum. venientesque in Germaniam inferiorem (ubi homines tam expedite curteque loquuntur, nimiumque celeriter verba pronuntiant, ut vix et aegre superiores Germani intelligant) civitati cuidam appropinquaverunt. praemittitur autem ab eis pro procurando hospitio, lautoque prandio instruendo, qui huius insuetae linguae peritissimus haberi voluit. qui cum in urbem venisset, atque tarda sua lingua, imprimisque crassa et dura cum Caupone esset locutus plura, nihil tamem eorum intellexit caupo, quare dentes digitis demonstrans, comedendi aviditatem significavit. Caupo dolore dentium laborare eum existimans, mox ad medicum dentarium deduci iubet, ubi cum adhuc in dentibus monstrandis perseveraret. Medicus Cauponis sententia permotus, dentes duos illi evulsit radicitus. quare indignabundus ille et tristis exiens civitatem, ad suos comites pervenit. quibus ait. O fratres carissimi per fidem meam consulo vobis ne hanc civitatem ingrediamini. quam primum enim ad manducandum quippiam postulaveritis, dentes vobis omnes exturbabuntur. Mihi ut cernitis duo ob eam rem adempti sunt, qui nisi adeo peritus et edoctus fuissem in eorum lingua, iam totus edentulus ad vos rediissem. Illi boni homines stulto illius consilio permoti, ferme inedia confecti abierunt, suam Bavariam ieiuni repetentes.","prev":{"citation":"Opuscula nova 1.136","label":"De mendacio cuiusdam fratris contionatoris.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.136"},"next":{"citation":"Opuscula nova 1.138","label":"1.138","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.138"},"credit":{"text":"Bebel, Opuscula nova. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bebelopuscula_1.xml","quality":"ocr"}}