{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula nova 1.27","citation":"Bebel, Opuscula nova 1.27","ref":"1.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.27.md","author":{"name":"Bebel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel"},"work":{"title":"Opuscula nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Erat aedituus cui nomen fuerat Omnis mundus, qui servierat monialibus quibusdam. et cum semel prurigine carnis vexaretur, accepit arundinem, atque illa per caminum horribili voce denuntiavit instar spiritus. O vos Moniales audite verbum domini. Sorores autem exterritae non respondebant quicquam aedituo. Postridiana nocte reveniente atque idem dicente, procidebant in facies suas sorores, Angelum de caelo esse ratae. Resumptis tandem animis surrexerunt, atque cantaverunt. O angele dei dic nobis voluntatem domini. Hic aedituus rursus ex arundine cantavit. haec est voluntas domini ut Omnis mundus inclinet vel supponat (ut ita loquar) vos. Auditis his fluctuabant quid esset. Angelum enim ob id non credebant, quod eis ille non dictaret, ut omnibus hominibus se prostituerent, tandem matura deliberatione, concilioque habito exposuerunt mentem angeli, ita quod aedituus dictus nomine Omnis mundus, earum concubitu frueretur, an uspiam, ut augurabantur, episcopus vel summus pontifex nascendus veniret. Convocatoque aedituo atque in conclavi servato, accessit primum virgo maxima, quae et abbatissa dicitur, quae cum voci oboediens angeli, indulgentiam accepisset (ut ita loquar) exeundo cecinit. Laetata sum in his quae dicta sunt mihi. Accessit post hac quae secundum dignitatis gradum obtinebat, priorissa barbare dicta, ut ordo conditionum requirebat, quae execundo atque percepta indulgentia, iucunda voce depromebat canticum hoc. Te deum laudamus Tertia vero cantabat exiens. Laetabitur iustus in domino, Quarta vero, Gaudeamus omnes. Aedituus tandem consumptis atque fractis viribus dirupto conclavi exivit horribiliteque ululavit. Mihi autem nimis etc. quem ceterae revocando inclamaverunt, et quis nos indulgentiarum participes faciet?","prev":{"citation":"Opuscula nova 1.26","label":"De alio mendacio.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.26"},"next":{"citation":"Opuscula nova 1.28","label":"Facetia reverendi domini Georgii abbatis Zvifuldensis.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.28"},"credit":{"text":"Bebel, Opuscula nova. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bebelopuscula_1.xml","quality":"ocr"}}