{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula nova 2.0","citation":"Bebel, Opuscula nova 2.0","ref":"2.0","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/2.0","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/2.0","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/2.0.md","author":{"name":"Bebel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel"},"work":{"title":"Opuscula nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova","urn":null},"verse":false,"words":363,"text":"Viro venerabili atque sibi amicissimo Georgio Herman, Canonico Augustae ad sanctum Mauricium. S. D. P. H. Bebelius. Cum sis homo Georgi omnium carissime ad liberalitatem natus, omnium doctorum atque studiosorum amator singularis, hospesque iucundissimus, quod ego ipse expertus sum, non sine impensa tua, indignum duxi, ut nullum in libris meis locum omnino haberes. Sed cum iam nullum offeratur argumentum idoneum, nullaque satis efficax occasio, ne nihil omnino facerem, volui nunc sub tuo nomine iocari in eos qui sine fronte nihil non audent quique in caelum se scandere pollicentur. Eorum enim impudentia taxanda est, qui astrologiam profitentes, mirum immodum in dierum observatione et iudicio errant, ut quem serenum dicant, illum maxime pluvia occupet. adeoque contrarii sint inter se in iudiciis, ut nihil magis sit alienum a veritate quam eorum prognostica, unde non obscure declarant rerum futurarum eventum, non volo in firmamento caeli, sed in eorum numeris, non contineri, his nugis et strophis motus. Doctorem Henricum Ritter Starrenvuadel vulgo appellitatum, tibi olim notum, existimo commendandum. Qui cum haberetur imprudens et Morio, in hoc tamen prudentissime egit, quia cum alii ex astris futura praedicerent, ipse se serio praeteritorum Vatem atque divinatorem praedicabat. Ego itaque tam huius exemplo, quam aliorum mendaciis admonitus, veram affero practicam, ut ita loquar, quae in omnes annos duratura. procul abest a mendacio. quam ut effuse rideas, tibi uni dedicavi nuncupatim, adiunctis etiam Henrichmanni tui, immo nostri, prognosticis, quae ut ille traduxit ex vernacula nostra, ita ego dictitante mihi quodam amico ex Etrusca lingua. Reliquum est, ut summo desi- derio desiderem semel tecum esse, una cum Henrichmanno tuo, et Michaele Coccinio, cum quibus optime agitur. qui relicta Tubinga felicius meliorique sorte vitam agunt quam apud nos. Conditio pinguis, et honestissima alterius tibi nota est. Michael autem nuper cum honore et gloria et Italia in patriam repedavit, secretarius et cancellarius vicarii et gubernatoris, vel (ut cum vulgo loquar) locum tenentis ducatus Mutinensis, allatis secum quattuor historiarum libris, quos de motibus bellorum nostrae tempestatis in Italia tam verissime quam elegantissime conscripsit. Vale, et litterarum litteratorumque patronum atque principem, decus et ornamentum tam Suevorum omnium quam Augustensium, Conradum Peutingerum salvum esse meo nomine iubeas. Iterum Vale ex Zvifulda. vi. Kalendas. Augustas Anno domini. M. D. XII.","prev":{"citation":"Opuscula nova 1.2-3","label":"Carmen Ioannis Hyphantici Weissenhorensis in facetias Bebelii.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.2-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/1.2-3"},"next":{"citation":"Opuscula nova 2.1-12","label":"2.1 to 2.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/2.1"},"credit":{"text":"Bebel, Opuscula nova. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bebelopuscula_1.xml","quality":"ocr"}}