{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula nova 3.20-24","citation":"Bebel, Opuscula nova 3.20-24","ref":"3.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/3.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/3.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/3.20.md","author":{"name":"Bebel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel"},"work":{"title":"Opuscula nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova","urn":null},"verse":false,"words":126,"text":"Nurenbergenses inaequales, et varios habebunt emptiones Centussis enim cerae, pluris vendetur quae centussis axungiae. Augustenses. et Ulmenses, magnam habebunt familiaritatem Sed Urbani plaga hoc est ebrietas, frequens apud eosdem futura est. Constantia multas habebit affectiones, propter murium gliriumque multitudinem. Tubingae modicum pecuniae cito consumetur. In omni autem loco melius divites habebunt quam pauperes. Post Kalendas. Februarii, magna futura est populi seditio tunc enim stultorum infinitus erit numerus. postea in Aprili proxima die post parasceuem, ingens erit saguinis et cruoris effusio. capelli et hedi quam plurimi mortui, in sanguine iacebunt. Magna erit sacerdotum penuria, adeo quia quidam tria quattuorve, aut plura habebunt ecclesiastica officia. Penuria etiam erit nobilium. nam et rustici conabuntur nobiles efficere. Erit praeterea penuria in Iudaeis, quia et christiani usuram et foenus exercere studebunt.","prev":{"citation":"Opuscula nova 3.14-19","label":"3.14 to 3.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/3.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/3.14"},"next":{"citation":"Opuscula nova 3.25","label":"Prognostica alioquin barbare practica nuncupata, ab Iacobo Henrichmann, Caput vicesimumtertium de inimicitiis.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/3.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/3.25"},"credit":{"text":"Bebel, Opuscula nova. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bebelopuscula_1.xml","quality":"ocr"}}