{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opuscula nova 4.7.271-314","citation":"Bebel, Opuscula nova 4.7.271-314","ref":"4.7.271","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/4.7.271","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/4.7.271","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/4.7.271.md","author":{"name":"Bebel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel"},"work":{"title":"Opuscula nova","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova","urn":null},"verse":true,"words":282,"text":"Iustius attamen invidia est nihil haec, quia primo\nAuctorem rodit excruciatque animum.\nVexat item multos furor ambitiosus honorum,\nScandere dum cupiunt nocte dieque rotam.\nAst ego fortunam regum, vel celsa ducumque\nAtria, nec quisquam iure beata putet.\nVel quibus incumbunt tam multa pericula vitae,\nEt ferrum, et saxum, dira venena, neces.\nHic vigilis timor est, curarum et mille figurae,\nSaepeque suspectus ipse satelles erat.\nHoc bene cognovit Sicula regnator in aula\nDum se felicem diceret esse sophos.\nPendit in auratis regum laquearibus ensem\nCervicem supra, iussit et esse sophum.\nOstendens quam sit numquam sincera voluptas\nInstabili regno, plena corona metu est.\nDiscite non nimium lautis confidere rebus\nMagnanimi o reges, belligerique duces.\nAequa sed prompti semper cum mente bifrontis\nFortunae mores tollere fluctivagos.\nLudit in humanis rebus sors infima summis\nAdmiscens, firmum sed sinit esse nihil.\nPraecipitat reges, servos ad sidera tollens.\nEx servo regem rursus ad ima trahit.\nDives erat Crassus, qui sorte peremptus iniqua est\nEt Caesar pariter victor in orbe cadit.\nSed cadit immensus cui vix suffecerat orbis\nPellaeus iuvenis, tuque Philippe parens.\nCraesus enim captus didicit ditissimus olim\nIn vita felix quod nihil esse queat.\nHoc Xerxes didicit. Cyrus, Rex Ponticus atque,\nEt cum Romuleis Argolicique duces.\nSunt miseri vivunt quicumque sub orbe Diane,\nNec quisquam felix tempus in omne manet.\nLegimus Assyrios multis regnasse Triumphis\nCum Maedis Persas, nunc nisi nomen habent.\nGraecia vel quondam extulerat vexilla per orbem,\nNunc famula est, Turcis sub pedibusque iacet.\nMoenia Romulidum quod regna nec ulla potestas\nFirma diu maneant, vel monumenta dabunt.\nSic quos ex humili magna ad fastigia rerum\nExtulit, et pariter conspicuosque facit.\nMox rapit in praeceps fortuna volubilis illos,\nEt quibus infesta est post modo amica redit.","prev":{"citation":"Opuscula nova 4.7.225-270","label":"De miseria humanae conditionis. Elegia. H. Bebelii Iustingensis. de miseria, lines 4.7.225-4.7.270","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/4.7.225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/4.7.225"},"next":{"citation":"Opuscula nova 4.7.315-360","label":"De miseria humanae conditionis. Elegia. H. Bebelii Iustingensis. de miseria, lines 4.7.315-4.7.360","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bebel/opuscula-nova/4.7.315","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bebel/opuscula-nova/4.7.315"},"credit":{"text":"Bebel, Opuscula nova. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bebelopuscula_1.xml","quality":"ocr"}}