{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber Quartus 18","citation":"Bede, Liber Quartus 18","ref":"18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-quartus/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bede/liber-quartus/18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-quartus/18.md","author":{"name":"Bede","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede"},"work":{"title":"Liber Quartus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-quartus","urn":null},"verse":true,"words":405,"text":"UIDETUR oportunum huic historiae etiam hymnum uirginitatis inserere, quem ante annos plurimos in laudem ac praeconium eiusdem reginae ac sponsae Christi, et ideo ueraciter reginae, quia sponsae Christi, elegiaco metro conposuimus; et imitari morem sacrae scripturae, cuius historiae carmina plurima indita, et haec metro ac uersibus constat esse conposita.\nAlma Deus Trinitas, quae saecula cuncta gubernas,\nAdnue iam coeptis, alma Deus Trinitas.\nBella Maro resonet, nos pacis dona canamus;\nMunera nos Christi, bella Maro resonet.\nCarmina casta mihi, fedae non raptus Helenae;\nLuxus erit lubricis, carmina casta mihi.\nDona superna loquar, miserae non proelia Troiae;\nTerra quibus gaudet, dona superna loquar.\nEn Deus altus adit uenerandae uirginis aluum,\nLiberet ut homines, en Deus altus adit.\nFemina uirgo parit mundi deuota parentem,\nPorta Maria Dei, femina uirgo parit.\nGaudet amica cohors de uirgine matre tonantis;\nUirginitate micans gaudet amica cohors.\nHuius honor genuit casto de germine plures,\nUirgineos flores huius honor genuit.\nIgnibus usta feris, uirgo non cessit Agathe,\nEulalia et perfert, ignibus usta feris.\nKasta feras superat mentis pro culmine Tecla,\nEufemia sacras kasta feras superat.\nLaeta ridet gladios ferro robustior Agnes,\nCaecilia infestos laeta ridet gladios.\nMultus in orbe uiget per sobria corda triumphus,\nSobrietatis amor multus in orbe uiget.\nNostra quoque egregia iam tempora uirgo beauit;\nAedilthryda nitet nostra quoque egregia.\nOrta patre eximio, regali et stemmate clara,\nNobilior Domino est, orta patre eximio.\nPercipit inde decus reginae, et sceptra sub astris,\nPlus super astra manens, percipit inde decus.\nQuid petis, alma, uirum, sponso iam dedita summo?\nSponsus adest Christus; quid petis, alma, uirum?\nRegis ut aetherei matrem iam credo sequaris,\nTu quoque sis mater regis ut aetherei.\nSponsa dicata Deo bis sex regnauerat annis,\nInque monasterio est sponsa dicata Deo.\nTota sacrata polo celsis ubi floruit actis,\nReddidit atque animam tota sacrata polo.\nUirginis alma caro est tumulata bis octo Nouembres,\nNec putet in tumulo uirginis alma caro.\nXriste, tui est operis, quia uestis et ipsa sepulchro\nInuiolata nitet: Xriste, tui est operis.\nYdros et ater abit sacrae pro uestis honore,\nMorbi diffugiunt, ydros et ater abit.\nZelus in hoste furit, quondam qui uicerat Euam;\nUirgo triumphat ouans, zelus in hoste furit.\nAspice, nupta Deo, quae sit tibi gloria terris;\nQuae maneat caelis, aspice, nupta Deo.\nMunera laeta capis, festiuis fulgida taedis,\nEcce uenit sponsus, munera laeta capis.\nEt noua dulcisono modularis carmina plectro,\nSponsa hymno exultas et noua dulcisono.\nNullus ab altithroni comitatu segregat agni,\nQuam affectu tulerat nullus ab altithroni.","prev":{"citation":"Liber Quartus 17.5","label":"17.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-quartus/17.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bede/liber-quartus/17.5"},"next":{"citation":"Liber Quartus 19","label":"19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-quartus/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bede/liber-quartus/19"},"credit":{"text":"Bede, Liber Quartus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede4.shtml","quality":"proofread"}}