{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Proverbiorum Liber 1.1.608-638","citation":"Bede, Proverbiorum Liber 1.1.608-638","ref":"1.1.608","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/proverbiorum-liber/1.1.608","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bede/proverbiorum-liber/1.1.608","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/proverbiorum-liber/1.1.608.md","author":{"name":"Bede","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede"},"work":{"title":"Proverbiorum Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/proverbiorum-liber","urn":null},"verse":true,"words":277,"text":"· Omni habenti dabitur, ab eo autem quinon habet et quod habet auferetur ab eo.\n· Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, spiritus autem blasphemia non remittetur. �\n· Orate ne fuga vestra fiat hieme vel Sabbato.\n· Omnia possibilia sunt credenti.\n· Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dirigat.\n· Omni custodia serva cor tuum, quia exipso vita procedit.\n· Omni negotio tempus est, et opportunitas.\n· Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis.\n· Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper.\n· Odium suscitat rixas, et universa delicta operit charitas.\n· Omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult.\n· Omne quodcunque facilis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu, gratias agents Deo et Patri per ipsum. �\n· Omnes unanimes in oratione estote, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles.\n· Omnegaudiumexistimate cum in tentationes varias incideritis.\n· Omnis qui odit fratrem suum, homicida est.\n· Obedire oportet Deo magis quam hominibus.\n· Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.\n· Oculus non vidit, et auris non audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se.\n· Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum.\n· Omnia licent, sed non omnia expediunt.\n· Omnis infidelium vita peccatum est.\n· Otiositas inimica est animae.\n· Omnis dies velut ultimus tractandus est.\n· Otiosum verbum est, quod aut ratione iustae necessitatis, aut intentione prae utilitatis caret.\n· Obsequium amicos, veritas odium parit.\n· Occasiones deesse non possunt perituris.\n· Omnino errat, qui per pacem et otium se assequi triumphum putat.\n· Omnis divina percussio aut purgatio est vitae praesentis, aut initium poenae sequentis.\n· Oratione continua superantur vitia.\n· Opere melius quam verbis Deus laudatur et praedicatur.\n· Oculi petulantes cordis luxuriosi sunt proditores.","prev":{"citation":"Proverbiorum Liber 1.1.576-607","label":"PROVERBIORUM LIBER, lines 1.1.576-1.1.607","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/proverbiorum-liber/1.1.576","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bede/proverbiorum-liber/1.1.576"},"next":{"citation":"Proverbiorum Liber 1.1.639-676","label":"PROVERBIORUM LIBER, lines 1.1.639-1.1.676","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/proverbiorum-liber/1.1.639","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bede/proverbiorum-liber/1.1.639"},"credit":{"text":"Bede, PROVERBIORUM LIBER. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/bede.html","quality":"proofread"}}