{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Proverbiorum Liber 1.1.876-903","citation":"Bede, Proverbiorum Liber 1.1.876-903","ref":"1.1.876","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/proverbiorum-liber/1.1.876","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bede/proverbiorum-liber/1.1.876","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/proverbiorum-liber/1.1.876.md","author":{"name":"Bede","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede"},"work":{"title":"Proverbiorum Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/proverbiorum-liber","urn":null},"verse":true,"words":284,"text":"· Speculator astat desuper, qui nos diebus omnibus actusque nostros prospicit.\n· Scire Dei, approbare est; nescire vero, reprobare.\n· Summa apudDeum est nobilitas, clarum essevirtutibus.\n· Subiectorumvitia aliquando sunt dissimulanda, sed post haec quia dissimulabantur indicanda.\n· Satanae insidias evadere, non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei.\n· Simulatores et callidi provocant iram Dei.\n· Solitudinem quaerit, qui cum innocentibus vivero cupit.\n· Similitudines rerum variarum ad aedificationem nostram iugiter proponendae sunt.\n· Sicut canis revertit ad vomitum suum, sic imprudens stultitiam suam iterat.\n· Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna peccatum.\n· Sanctitatis nomen habere sine operibus, nulli prodest.\n· Sapiens est, qui factis plus quam verbis alios docet.\n· Salus est divitum, subvenire necessitatibus pauperum.\n· Sagittas contumeliae virtus repellit patientiae.\n· Scorpiones dici possunt, qui bonis quidem in facie non resistunt, sed mox cum recesserint detrahunt. �\n· Semetipsum abnegat, qui, relicto carnalis vitae homine, induit spiritualem et novum hominem, id est, Christum.\n· Stultum valde est, si his placere quaerimus, quos non placere Deo scimus.\n· Sufficit unicuique sic disputare vel dictare, ut intelligatur.\n· Superfluitas tam verborum quam rerum vitanda est.\n· Sicutex variis floribus colliguntur mella, itaexvariis hominibus virtus quaelibet est colligenda.\n· Saecularibus litteris intentus, sacrae Scripturae arcana capere non potest.\n· Scripturam sacram legens attendere debet quid mystice vel iuxta litteram, quid pro parte vel pro toto dictum sit.\n· Scripturae sacrae meditatio mentem retrahit a cogitatu noxio.\n· Sicut plurimi cibi nihil prosunt absque sale, ita omnes virtutes absque charitate.\n· Sicut fistula absque inspirante nullum reddit sonum, ita et cor hominis absque inspiratione divina nullum recipit bonum.\n· Sicut equi cuiuslibet cursus in loco spatioso, ita et hominis voluntas probatur in arbitrio dato.\n· Sicut oculi omnium in capite, ita etiam in Christo consistere debet omnis intentio fidelium.\n· Sine fine cruciari meretur, qui nullum peccandi finem in corde suo statuit.","prev":{"citation":"Proverbiorum Liber 1.1.844-875","label":"PROVERBIORUM LIBER, lines 1.1.844-1.1.875","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/proverbiorum-liber/1.1.844","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bede/proverbiorum-liber/1.1.844"},"next":{"citation":"Proverbiorum Liber 1.1.904-937","label":"PROVERBIORUM LIBER, lines 1.1.904-1.1.937","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/proverbiorum-liber/1.1.904","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bede/proverbiorum-liber/1.1.904"},"credit":{"text":"Bede, PROVERBIORUM LIBER. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/bede.html","quality":"proofread"}}