{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magia 100","citation":"Benedict Pereira, De magia 100","ref":"100","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/100","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/100.md","author":{"name":"Benedict Pereira","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira"},"work":{"title":"De magia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia","urn":null},"verse":false,"words":198,"text":"gi, qui ad eum adorandum longinquis è re pionibus profecti sunt. E Syrorum libris hęc descripsimus. Aiunt Magiae & transmutatoriae artis vires, vias, & fines, esse perquam similes. Opus & finem Chimistarum, esse corpus in corpus. Opus & finem Magiae, esse spiritum in corpore. Magi suas affectiones, violentias appellant, propterea quod vires suas supra eas quę naturę ordine fieri videntur, exercent. Chimistae suum opus nominant Fortitudinem: hoc enim significat decantatum illud, Elixit, in cuius, fide omnem oppignorant naturam. Sic eos loco Scaliger. Ergo digna cum primis inquisitione ac disputatione tes est, vtrum non mo do ex solis causis naturalibus, & in solis na turalibus locis, atque ordine tantum modoque naturali aurum generari queat, verum etiam per artificialem viam ac rationem, quam iactant Chimistę, perfectum vsquequaque aurum, & tale omninò quale est naturale, possit effici. Duplex circa hanc quaestionem, Philosophorum est sententia: multi negant, qui dam verò aiunt. Nos primo loco aliorum sententias enartabimus ac perpendemus: extremo autem loco etiam quid sentiamus ipsi, & similius verò iudicemus, breuissimè iudicabimus. Exponitur sententia eorum qui negant verum aurum posse fieri ab Alchimistis. Vicenna in quibusdam suis com- Auicenna mentariis in libros Meteororum, vt refert Aegidius in 3. Quodlibeto, quaest. 8. de Alchimistico auro ita scripsita: sciant artifices Alchimię.","prev":{"citation":"De magia 99","label":"CAPVT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/99"},"next":{"citation":"De magia 101","label":"CAPVT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/101"},"credit":{"text":"Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia","quality":"ocr"}}