{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magia 124","citation":"Benedict Pereira, De magia 124","ref":"124","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/124","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/124.md","author":{"name":"Benedict Pereira","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira"},"work":{"title":"De magia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"Solum, inquit, Zoroastem quando natus est, ferunt resisse, nec ei boni aliquid monstrosus ille risus portendit: nam magicarum artium fuisse perhibetur inuentor, quae quidem illi nec ad praesentis vitae vanam felicitatem contra suos inimicos prodesse potuerunt; à Nino quippe Assyriorum rege, cùm esset ipse rex Bactrianorum, bello superatus est. Suidas etiam ait, Magiam inuentum esse Persarum, apud quos Magi magnam fidem & auctoritatem habuerunt. Auctor Historiae Scholasticae enarrans historiam libri Geneseos, cap 39. Ninus, (inquit) vicit Cham qui adhuc viuebat & regnabat in Bactria, seu in Thracia, vt alij volunt, & vocabatur Zoroaster inuentor artis Magicae, qui & hanc, & septem liberales artes in quatuordecim calumnis scripsit, septem aeneis, & septem lateritiis, contra duplex orbis excidium quod timebatur. vnum per aquas, alterum per ignem. Ninus verò libros eius combussit, hinc etiam orta sunt idola. Haec ille. Verùm de antiquitate Zoroastris non conuenit inter scriptores: nam Eudoxus & Aristoteles, vt ex Plinio retulimus, volunt eum antiquiorem fuisse Platone, sex millibus annorum Hermippus autem vel (vt citat Laërtius) Hermodorus Platonicus in libro De disciplinis facit eum quinque millibus annorum bello Troiano vetustiorem, & contrario autem Xantus Lydius, vt refert Laërtius, multò recentiorem eum facit, hoc est, sexcentis duntaxat annis ante Xerxis transitum in Graeciam. Sed illi nimium multos computant annos, hic nimium paucos.","prev":{"citation":"De magia 123","label":"CAPVT XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/123"},"next":{"citation":"De magia 125","label":"CAPVT XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/125"},"credit":{"text":"Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia","quality":"ocr"}}