{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magia 150","citation":"Benedict Pereira, De magia 150","ref":"150","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/150","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/150.md","author":{"name":"Benedict Pereira","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira"},"work":{"title":"De magia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"Quę, inquit, a Mose facta sunt miracula, quia diuina virtute sunt edita, facta sunt mutatione rei propositae in naturam eius quod efficiebatur: at quae à Magis, opera demonis sunt facta, spectantium oculis pręstigias offundebant, vt qui si serpens non esset, eum viderent quasi serpentem, & non sanguinem quasi sanguinem & non ranas quasi ranas, Tertul. in li. de anima: possum inquit, & solent demones phantasmata prę stare, & corpora fingere, quibus exteriore, oculos circumueniat. Corpora enim videbantur Pharaoni & Aegyptiis magicarum vigarum dracones: sed Mosis veritas mendacium eorum deuorauit. Gregor. Nissen. Qui ex virga Mosis, inquit, factus est serpens, verè animatus, magorum virgas reuera ligna, visus autem deceptione serpentes, facilè denorauit. Gręcus interpres, quem citat Catena in Exodum ait, illos serpentes magorum fu isse meras pręstigias, nihil verorum serpen tum pręter speciem & imaginem habentes, hoc etiam super cap. 6. Exodi affirmant Rupertus, Rabanus & Hugo de S. Victore. Idem quoque satis indicat Ambrosius interpretans cap. 3. posterioris epistolę ad Timoth. Iannes, inquit, & Mambres virtute Dei quę per Mosem operabatur, commentitia aemulatione resistere conati sunt. Eundem Pauli lorum explanans B. Hieronymus: sicut, inquit. illi magi artis magicę pręstigiis Mosi, sic non nulli argumentorum fallaciis, Christianae veritati ac simplicitati resistere, ac illudere conantur. Nentta iuora poni sinibus, igi. ali pestigaresultas atiendia, si uictiquisiti , caput apes saginatiuit firmas, Tenul in li. de animae hier inues sinis ucupes signe quideas nerminaturae coronatis plamit aegrinis es pene siles eius oi demonii crepuisealios ampliceatu dies uum, pilugens ut der mors quamuis j.","prev":{"citation":"De magia 149","label":"CAPVT XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/149"},"next":{"citation":"De magia 151","label":"CAPVT XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/151"},"credit":{"text":"Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia","quality":"ocr"}}