{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magia 16","citation":"Benedict Pereira, De magia 16","ref":"16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/16.md","author":{"name":"Benedict Pereira","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira"},"work":{"title":"De magia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"Quocirca Plinius nullam esse putauit Magiae vim atque potestatem, & quae de Magis feruntur, omnia esse vana falsaque: totamque Magiam reiicit & damnat. Nam libro 30. capite 2. Immensum, inquit, & indubitatum exemplum est falsae artis quam dereliquit Nero. Non enim ad eam discendam Neroni defuit vel ingenium, vel diligentia, vel quaelibet facultas, nec studium, cum eius discendae auidissimus esset: quin etiam ad eam decendam Tyridates Armeniorum rex nobilissimos Magos secum ducens venit ad eum, caenisque magicis eum inuitauit: sed is regnum quidem à Nerone accepit, Magiam autem quae nulla est, docere eum non potuit. Proinde ita persuasum sit, intestabilem, irritam, inanem esse, habentem ramen quasdam veritatis vmbras, sed in his venificas artes pellere, non magicas. Haec Plinius. Cui vt concedo plurima Magorum esse vana & falsa; ita esse talia omnia non assentior. Esse autem pleraque Magorum promissa non solum inania & falsa, sed etiam incredibilia & ridicula demonstrat Plinius libro vigesimo sexto capit. 4. his exemplis; Magi aiunt AethioFigmenta pide herba amnes ac stagna siccari: conMagorum iectu, tactu, clausa omnia aperiri: AlchiPlinio.","prev":{"citation":"De magia 15","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/15"},"next":{"citation":"De magia 17","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/17"},"credit":{"text":"Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia","quality":"ocr"}}