{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De magia 173","citation":"Benedict Pereira, De magia 173","ref":"173","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/173","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/173.md","author":{"name":"Benedict Pereira","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira"},"work":{"title":"De magia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"Partim refert somnia ad daemones: ad bonos quidem bona, & veracia: ad malos autem, praua, faeda, & fallacia Synesius multa disputat de Spiritu phantastico, quod est vebiculum animę, eo namque medio, ceu quo dam vinculo, cum terrestri hoc corpore colligatur & copulatur: in quo item solutus corpore animus, ex vno loco in alium mouetur, atque in eo maleficiorum poenas persoluit apud inferos, nec sine eo dum est in corpore, quicquam potest intelligere. In hunc porrò spiritum, omnium quae sunt, fuerunt eruntque simulachra imprimuntur, & in eo lucent tanquam in speculo, praesentium quidem rerum, clariora, praeteritarum autem, quo sunt vetustiores minus perspicua, minima verò futurarum, quae scilicet nec sunt, nec fuerunt vnquam. Sed quia futuri effectus, in potestate causarum iohibentur, quasdam habent praegressiones, & praecursiones signorum, quae hoc minus manifesta sunt, quo illa longiùs absunt, atque in hoc genere, ponenda censet somnia. Quapropter ferè obscuris imaginibus & similitudinibus, res per somnia, significantur, non aequaliter tamen, sed prout varia est illius phantastici spiritus temperies & ratio, similiter vt in speculis, pio varietate eorum materiae aut figurae, variae ex dissimiles redduntur imagines. Monet praeterea Synesius non parum conferre ad quieta & veracia in somno visa percipienda, benè praeparare hunc spiritum phantasticum, moderato nempe victu, honestis studiis, & actionibus, sedandisque animi perturbationibus.","prev":{"citation":"De magia 172","label":"QVAESTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/172","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/172"},"next":{"citation":"De magia 174","label":"QVAESTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/174"},"credit":{"text":"Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia","quality":"ocr"}}